Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Baruc 3


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Domine omnipotens, Deus Is rael, anima in angustiis et spiri tus anxiusclamat ad te.1 Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël,
anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.
2 Audi, Domine, et miserere, quia peccavimus in conspectu tuo;2 Audi, Domine, et miserere,
quia Deus es misericors :
et miserere nostri, quia peccavimus ante te :
3 quia tu sedens es in aeternum, et nos pereuntes in aeternum.3 quia tu sedes in sempiternum,
et nos, peribimus in ævum ?
4 Domineomnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorumeorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui,et adhaeserunt nobis mala.4 Domine omnipotens, Deus Israël,
audi nunc orationem mortuorum Israël,
et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te,
et non audierunt vocem Domini Dei sui,
et agglutinata sunt nobis mala.
5 Noli memor esse iniquitatum patrum nostrorum, sedmemor esto manus tuae et nominis tui in hoc tempore,5 Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum,
sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto :
6 quia tu es Dominus Deusnoster, et laudabimus te, Domine,6 quia tu es Dominus Deus noster,
et laudabimus te, Domine :
7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cornostrum, ut invocaremus nomen tuum; et laudabimus te in captivitate nostra, quiaavertimus a corde nostro omnem iniquitatem patrum nostrorum, qui peccaverunt inconspectu tuo.7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris,
et ut invocemus nomen tuum,
et laudemus te in captivitate nostra,
quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum,
qui peccaverunt ante te.
8 Ecce nos hodie in captivitate nostra, quo nos dispersisti inopprobrium et in maledictum et in expiationem, secundum omnes iniquitates patrumnostrorum, qui discesserunt a Domino Deo nostro ”.
8 Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie,
qua nos dispersisti in improperium,
et in maledictum, et in peccatum,
secundum omnes iniquitates patrum nostrorum,
qui recesserunt a te, Domine Deus noster.
9 Audi, Israel, mandata vitae;
auribus percipite, ut sciatis prudentiam.
9 Audi, Israël, mandata vitæ :
auribus percipe, ut scias prudentiam.
10 Quid est, Israel?
Quid est quod in terra es inimicorum?
10 Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,
11 Inveterasti in terra aliena,
coinquinatus es mortuis,
reputatus es cum eis, qui apud inferos sunt.
11 inveterasti in terra aliena,
coinquinatus es cum mortuis,
deputatus es cum descendentibus in infernum ?
12 Dereliquisti fontem sapientiae!12 Dereliquisti fontem sapientiæ :
13 Si in via Dei ambulasses,
habitasses in pace in aeternum.
13 nam si in via Dei ambulasses,
habitasses utique in pace sempiterna.
14 Disce, ubi sit prudentia,
ubi fortitudo, ubi sit intellectus,
ut scias simul, ubi sit longiturnitas dierum et vita,
ubi sit lumen oculorum et pax.
14 Disce ubi sit prudentia,
ubi sit virtus, ubi sit intellectus,
ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus,
ubi sit lumen oculorum, et pax.
15 Quis invenit locum eius?
Et quis intravit in thesauros eius?
15 Quis invenit locum ejus ?
et quis intravit in thesauros ejus ?
16 Ubi sunt principes gentium
et qui dominantur bestiis, quae sunt super terram,
16 Ubi sunt principes gentium,
et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?
17 qui in avibus caeli ludunt,17 qui in avibus cæli ludunt,
18 qui argentum thesaurizant et aurum,
in quo confidunt homines,
neque est finis acquisitionis eorum;
qui argentum fabricant et solliciti sunt,
nec est inquisitio operum illorum?
18 qui argentum thesaurizant, et aurum,
in quo confidunt homines,
et non est finis acquisitionis eorum ?
qui argentum fabricant, et solliciti sunt,
nec est inventio operum illorum ?
19 Exterminati sunt et ad inferos descenderunt,
et alii loco eorum surrexerunt.
19 Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt,
et alii loco eorum surrexerunt.
20 Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram;
viam autem disciplinae non cognoverunt
20 Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram,
viam autem disciplinæ ignoraverunt,
21 nec intellexerunt semitas eius;
neque susceperunt eam filii eorum,
a via eorum longe facti sunt.
21 neque intellexerunt semitas ejus,
neque filii eorum susceperunt eam :
a facie ipsorum longe facta est ;
22 Neque audita est in Chanaan
neque visa est in Theman.
22 non est audita in terra Chanaan,
neque visa est in Theman.
23 Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram,
negotiatores Merran et Theman
et fabulatores et inquisitores prudentiae:
viam autem sapientiae non cognoverunt
neque commemorati sunt semitas eius.
23 Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,
negotiatores Merrhæ et Theman,
et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :
viam autem sapientiæ nescierunt,
neque commemorati sunt semitas ejus.
24 O Israel, quam magna est domus Dei,
et ingens locus possessionis eius!
24 O Israël, quam magna est domus Dei,
et ingens locus possessionis ejus !
25 Magnus est et non habet finem,
excelsus est et immensus.
25 magnus est, et non habet finem :
excelsus, et immensus.
26 Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,
statura magna, scientes bellum.
26 Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,
statura magna, scientes bellum.
27 Non illos elegit Deus
neque viam disciplinae dedit illis;
27 Non hos elegit Dominus,
neque viam disciplinæ invenerunt :
propterea perierunt,
28 et perierunt, quia non habuerunt prudentiam,
perierunt propter insipientiam suam.
28 et quoniam non habuerunt sapientiam,
interierunt propter suam insipientiam.
29 Quis ascendit in caelum et accepit eam
et deduxit eam de nubibus?
29 Quis ascendit in cælum, et accepit eam,
et eduxit eam de nubibus ?
30 Quis transfretavit mare et invenit eam
et apportabit eam auro electo?
30 Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ?
31 Non est qui noverit viam eius,
neque qui cogitet semitam eius.
31 Non est qui possit scire vias ejus,
neque qui exquirat semitas ejus :
32 Sed qui scit omnia, novit eam,
adinvenit eam prudentia sua;
qui composuit terram in aeternum tempus,
implevit eam iumentis quadrupedibus;
32 sed qui scit universa novit eam,
et adinvenit eam prudentia sua
qui præparavit terram in æterno tempore :
et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
33 qui mittit lumen et vadit,
vocavit illud, et oboedivit ei in tremore.
33 qui emittit lumen, et vadit,
et vocavit illud, et obedit illi in tremore.
34 Stellae autem splenduerunt in custodiis suis
et laetatae sunt.
34 Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis,
et lætatæ sunt :
35 Vocavit eas, et dixerunt: “Adsumus”;
luxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas.
35 vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus,
et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.
36 Hic est Deus noster,
non aestimabitur alter adversus eum.
36 Hic est Deus noster,
et non æstimabitur alius adversus eum.
37 Invenit omnem viam disciplinae
et dedit eam Iacob puero suo
et Israel dilecto suo.
37 Hic adinvenit omnem viam disciplinæ,
et tradidit illam Jacob puero suo,
et Israël dilecto suo.
38 Post haec super terram visa est
et inter homines conversata est.
38 Post hæc in terris visus est,
et cum hominibus conversatus est.