Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Baruc 6


font

1Exemplum epistulae, quam mi sit Ieremias ad abducendos cap tivos inBabyloniam a rege Babyloniorum, ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum estei a Deo. Propter peccata, quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi aNabuchodonosor rege Babyloniorum.2Ingressi itaque in Babylonem, eritis illicannis pluribus et tempus longum usque ad generationes septem; post hoc autemeducam vos inde cum pace.3Nunc autem videbitis in Babylone deos argenteos etaureos et ligneos in umeris portari, ostentantes metum gentibus.4Cavete ergo,ne et vos assimilati assimilemini alienigenis, et metus vos capiat in ipsis.5Videntes turbam ante et retro adorantem eos, dicite autem in corde vestro: “Te oportet adorare, Domine ”.6Angelus enim meus vobiscum est; ipse autemexquiret animas vestras.7Nam lingua eorum polita a fabro; ipsa etiam inaurataet inargentata falsa sunt et non possunt loqui.8Et sicut virgini ornatumamanti, accepto auro fabricantur9coronas super capita deorum suorum. Interdumautem accidit etiam, ut sacerdotes, subtrahentes a diis aurum et argentum,erogent illud in semetipsos10et dent ex ipso et prostitutis in lupanari. Etornant illos ut homines vestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos.11Hiautem non liberantur ab aerugine et tinea.12Opertis illis veste purpurea,extergunt faciem eorum propter pulverem domus, qui est plurimus super eos.13Etsceptrum habet ut homo, iudex regionis, qui in se peccantem non interficiet.14Habet etiam gladium in manu dextera et securim, se autem de bello et alatronibus non liberabit. Unde notum est quia non sunt dii;15non ergotimueritis eos.
Sicut enim vas hominis confractum inutile fit, tales sunt dii eorum.
16Collocatis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere ex pedibusintroeuntium.17Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae,tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris etseris, ne a latronibus exspolientur.18Lucernas accendunt et quidem plures quamsibi ipsis, quarum nullam videre possunt.19Sunt autem sicut trabes in domo;corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eoset vestimentum eorum, non sentiunt.20Nigrae fiunt facies eorum a fumo, qui indomo fit.21Super corpus eorum et super caput volitant noctuae et hirundines etaves, similiter et cattae.22Unde scietis quia non sunt dii; non ergotimueritis eos.
23Aurum enim, quod circa se habent ad speciem, nisi aliquis exterseritaeruginem, non fulgebit; neque enim, cum conflabantur, sentiebant.24Ex omnipretio empta sunt, in quibus spiritus non est.25Sine pedibus, in umerisportantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus; confunduntur et, quiexcolunt ea,26propter quod, ne forte cadat in terram, per ipsos erigetur.Neque, si quis illud erectum statuerit, per semetipsum movebitur neque, siinclinatum fuerit, erigetur; sed sicut mortuis munera illis apponuntur.27Hostias vero eorum sacerdotes eorum vendunt et abutuntur; similiter et uxoreseorum, ex ipsis partes sale condientes, neque mendico neque infirmo aliquidimpertiunt. De sacrificiis eorum menstruatae et fetae contingunt.28Scientesitaque ex his quia non sunt dii, ne timueritis eos.
29Unde enim vocabuntur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis et aureis etligneis,30et in domibus illorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas etcapita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.31Rugiunt autem clamantescoram diis suis sicut in cena mortui.32A vestimento eorum auferunt sacerdoteset vestiunt uxores suas et filios suos.33Neque si quid mali patiantur abaliquo neque si bonum, poterint retribuere; neque constituere regem possuntneque auferre.34Similiter neque divitias neque aes poterunt dare. Si quisillis votum voverit nec reddiderit, non requirent.35De morte hominem nonliberabunt neque infirmiorem a potentiore eripient.36Hominem caecum ad visumnon restituent, de necessitate hominem non liberabunt.37Viduae nonmiserebuntur neque orphano benefacient.38Lapidibus de monte similes sunt,lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur.39Quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos?
40Adhuc etiam ipsi Chaldaei non honorant ea; qui cum viderint mutum non posseloqui, afferunt Bel postulantes illum loqui,41quasi ipse possit sentire. Etnon possunt ipsi, cum intellexerint, relinquere ea; sensum enim non habent.42Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes furfurem;43cumautem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximaesuae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eiusdiruptus.44Omnia autem, quae illis fiunt, falsa sunt; quomodo ergo aestimandumest aut dicendum illos esse deos?
45A fabris et ab aurificibus facti sunt; nihil aliud erunt, nisi id quod voluntartifices.46Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaquenumquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii?47Reliquerunt enimfalsa et opprobrium postea futuris.48Nam cum supervenerit illis proelium etmala, cogitant apud se sacerdotes, ubi se abscondant cum illis.49Quomodo ergonon est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis?50Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsasunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed operamanuum hominum, et nullum Dei opus in illis est.51Cui ergo non notum est quodnon sunt dii?
52Regem enim regioni non suscitabunt neque pluviam hominibus dabunt.53Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes,quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae.54Etenim cuminciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis,sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes inmedio comburentur.55Regi autem et hostibus non resistent. Quomodo ergoaestimandum est aut recipiendum quia dii sunt?
56Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et inaurati etinargentati;57quibus hi fortiores sunt, quia aurum et argentum et vestimentum,quo operti sunt, auferent illis et abibunt; nec illi sibi auxilium ferent.58Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile,quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo,quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quamfalsi dii.59Sol quidem et luna et sidera, cum sint splendida et emissa adutilitates, oboediunt;60similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est;eodem modo et spiritus in omni regione spirat;61et nubes, quibus cum imperatumfuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt, quod imperatum est;62ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit, quod praeceptumest: haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt.63Undeneque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt nequeiudicium iudicare neque benefacere hominibus.64Scientes itaque quia non suntdii, ne timueritis eos.
65Neque enim regibus maledicent neque benedicent.66Signa in caelo gentibusnon ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna.67Bestiaemeliores sunt illis, quae possunt, fugientes sub tegumentum, prodesse sibi.68Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii; propter quod ne timueritiseos.69Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorumlignei et inaurati et inargentati.70Eodem modo et in horto spinae albae, superquam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt diieorum lignei et inaurati et inargentati.71A purpura et bysso, quae super illostineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et eritopprobrium in regione.72Melior est ergo homo iustus, qui non habet simulacra,nam erit longe ab opprobriis.