1Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae
et indue te decore eius,
quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum.
2Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est,
et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni.
3Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est,
splendorem tuum.
4Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum:
Pax iustitiae et Gloria culturae Dei.
5Surge, Ierusalem, et sta in excelso
et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos
a solis ortu usque ad occasum
verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei.
6Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis;
inducet autem illos ad te
portatos cum gloria sicut thronum regni;
7constituit enim Deus humiliare
omnem montem excelsum et rupes perennes
et convalles implere ad aequalitatem terrae,
ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei.
8Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis
Israel ex praecepto Dei.
9Praeibit enim Deus Israel cum laetitia
in lumine maiestatis suae,
cum misericordia et iustitia,
quae est ab ipso.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online