Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esodo 39


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.
1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
2 Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
3 opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.3 opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
4 Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur,4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
5 et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi.5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
6 Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel;6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :
7 posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.
8 Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :
9 quadrangulum duplex mensurae palmi.9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.
10 Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
11 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
12 in tertio hyacinthus, achates et amethystus;12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
13 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos.13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.
15 Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :
16 et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis;16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
17 duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant.17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
18 Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
19 Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
20 Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod.20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
21 Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :
22 Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :
23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae;23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :
24 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
25 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum,25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :
26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
26 et mitras cum coronulis suis ex bysso :
27 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius27 feminalia quoque linea, byssina :
28 et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta,28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
29 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :
30 Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino ”;30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
32 Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt.
32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
33 Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases,33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
34 opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum,34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,
35 arcam testimonii, vectes, propitiatorium,35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;
36 mensam cum vasis suis et propositionis panibus,36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;
37 candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri,37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
38 altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi,38 et tentorium in introitu tabernaculi ;
39 altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua,39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;
40 tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri.40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum f?deris jussa sunt fieri.
41 Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.