Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esodo 35


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “ Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.
2 sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati ”.
3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
4 Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens:4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :
5 "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,
6 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
7 et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
8 et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
9 lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis.
9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
10 Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit,10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :
11 habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases;11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :
12 arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur;12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :
13 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus;13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :
14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium;14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :
15 altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :
16 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius;16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :
17 cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii;17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
18 paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis;18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :
19 vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ”.
19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
20 Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi,20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
21 et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat.21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
22 Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est.22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
23 Si quis habebat hyacinthum et purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et pelles delphini,23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
24 argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciae in varios usus.
24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
25 Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
29 Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
30 Dixitque Moyses ad filios Israel: “ Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae;30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus,31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
32 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere,32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,
33 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
34 Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan.34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :
35 Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes ”.
35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.