Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Esodo 29


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos1 וזה הדבר אשר תעשה להם לקדש אתם לכהן לי לקח פר אחד בן בקר ואילם שנים תמימם
2 panesque azymos et crustulas absque fermento, quae conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita; de simila triticea cuncta facies2 ולחם מצות וחלת מצת בלולת בשמן ורקיקי מצות משחים בשמן סלת חטים תעשה אתם
3 et posita in canistro offeres, vitulum quoque et duos arietes.3 ונתת אותם על סל אחד והקרבת אתם בסל ואת הפר ואת שני האילם
4 Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,4 ואת אהרן ואת בניו תקריב אל פתח אהל מועד ורחצת אתם במים
5 indues Aaron vestimentis suis, id est subucula et tunica ephod et ephod et pectorali, quod constringes ei cingulo ephod;5 ולקחת את הבגדים והלבשת את אהרן את הכתנת ואת מעיל האפד ואת האפד ואת החשן ואפדת לו בחשב האפד
6 et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram6 ושמת המצנפת על ראשו ונתת את נזר הקדש על המצנפת
7 et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur.7 ולקחת את שמן המשחה ויצקת על ראשו ומשחת אתו
8 Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo8 ואת בניו תקריב והלבשתם כתנת
9 et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo.
Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius,
9 וחגרת אתם אבנט אהרן ובניו וחבשת להם מגבעת והיתה להם כהנה לחקת עולם ומלאת יד אהרן ויד בניו
10 applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius,10 והקרבת את הפר לפני אהל מועד וסמך אהרן ובניו את ידיהם על ראש הפר
11 et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi conventus.11 ושחטת את הפר לפני יהוה פתח אהל מועד
12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.12 ולקחת מדם הפר ונתתה על קרנת המזבח באצבעך ואת כל הדם תשפך אל יסוד המזבח
13 Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare;13 ולקחת את כל החלב המכסה את הקרב ואת היתרת על הכבד ואת שתי הכלית ואת החלב אשר עליהן והקטרת המזבחה
14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
14 ואת בשר הפר ואת ערו ואת פרשו תשרף באש מחוץ למחנה חטאת הוא
15 Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus;15 ואת האיל האחד תקח וסמכו אהרן ובניו את ידיהם על ראש האיל
16 quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum.16 ושחטת את האיל ולקחת את דמו וזרקת על המזבח סביב
17 Ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius.17 ואת האיל תנתח לנתחיו ורחצת קרבו וכרעיו ונתת על נתחיו ועל ראשו
18 Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino.
18 והקטרת את כל האיל המזבחה עלה הוא ליהוה ריח ניחוח אשה ליהוה הוא
19 Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus;19 ולקחת את האיל השני וסמך אהרן ובניו את ידיהם על ראש האיל
20 quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum.20 ושחטת את האיל ולקחת מדמו ונתתה על תנוך אזן אהרן ועל תנוך אזן בניו הימנית ועל בהן ידם הימנית ועל בהן רגלם הימנית וזרקת את הדם על המזבח סביב
21 Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum cum ipso. Et sanctus erit ipse et vestimenta eius et filii eius et vestimenta eorum cum ipso.
21 ולקחת מן הדם אשר על המזבח ומשמן המשחה והזית על אהרן ועל בגדיו ועל בניו ועל בגדי בניו אתו וקדש הוא ובגדיו ובניו ובגדי בניו אתו
22 Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis,22 ולקחת מן האיל החלב והאליה ואת החלב המכסה את הקרב ואת יתרת הכבד ואת שתי הכלית ואת החלב אשר עליהן ואת שוק הימין כי איל מלאים הוא
23 tortamque panis unam, crustulam unam conspersam oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini;23 וככר לחם אחת וחלת לחם שמן אחת ורקיק אחד מסל המצות אשר לפני יהוה
24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent ea coram Domino.24 ושמת הכל על כפי אהרן ועל כפי בניו והנפת אתם תנופה לפני יהוה
25 Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino.25 ולקחת אתם מידם והקטרת המזבחה על העלה לריח ניחוח לפני יהוה אשה הוא ליהוה
26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam.26 ולקחת את החזה מאיל המלאים אשר לאהרן והנפת אתו תנופה לפני יהוה והיה לך למנה
27 Sanctificabisque pectusculum elevatum et armum oblatum, quem de ariete separasti,27 וקדשת את חזה התנופה ואת שוק התרומה אשר הונף ואשר הורם מאיל המלאים מאשר לאהרן ומאשר לבניו
28 quo initiatus est Aaron et filii eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum pacificis, oblatio eorum Domino.
28 והיה לאהרן ולבניו לחק עולם מאת בני ישראל כי תרומה הוא ותרומה יהיה מאת בני ישראל מזבחי שלמיהם תרומתם ליהוה
29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum.29 ובגדי הקדש אשר לאהרן יהיו לבניו אחריו למשחה בהם ולמלא בם את ידם
30 Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario.
30 שבעת ימים ילבשם הכהן תחתיו מבניו אשר יבא אל אהל מועד לשרת בקדש
31 Arietem autem consecrationis tolles et coques carnes eius in loco sancto.31 ואת איל המלאים תקח ובשלת את בשרו במקם קדש
32 Et vescetur Aaron et filii eius carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi conventus.32 ואכל אהרן ובניו את בשר האיל ואת הלחם אשר בסל פתח אהל מועד
33 Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt.33 ואכלו אתם אשר כפר בהם למלא את ידם לקדש אתם וזר לא יאכל כי קדש הם
34 Quod si remanserit de carnibus consecrationis sive de panibus usque mane, combures reliquias igni; non comedentur, quia sancta sunt.
34 ואם יותר מבשר המלאים ומן הלחם עד הבקר ושרפת את הנותר באש לא יאכל כי קדש הוא
35 Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum35 ועשית לאהרן ולבניו ככה ככל אשר צויתי אתכה שבעת ימים תמלא ידם
36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem.36 ופר חטאת תעשה ליום על הכפרים וחטאת על המזבח בכפרך עליו ומשחת אתו לקדשו
37 Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
37 שבעת ימים תכפר על המזבח וקדשת אתו והיה המזבח קדש קדשים כל הנגע במזבח יקדש
38 Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies iugiter,38 וזה אשר תעשה על המזבח כבשים בני שנה שנים ליום תמיד
39 unum agnum mane et alterum vespere;39 את הכבש האחד תעשה בבקר ואת הכבש השני תעשה בין הערבים
40 decimam partem similae conspersae oleo tunso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno.40 ועשרן סלת בלול בשמן כתית רבע ההין ונסך רבעית ההין יין לכבש האחד
41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino,41 ואת הכבש השני תעשה בין הערבים כמנחת הבקר וכנסכה תעשה לה לריח ניחח אשה ליהוה
42 holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te.
42 עלת תמיד לדרתיכם פתח אהל מועד לפני יהוה אשר אועד לכם שמה לדבר אליך שם
43 Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in gloria mea.43 ונעדתי שמה לבני ישראל ונקדש בכבדי
44 Sanctificabo et tabernaculum conventus cum altari et Aaron cum filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.44 וקדשתי את אהל מועד ואת המזבח ואת אהרן ואת בניו אקדש לכהן לי
45 Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus;45 ושכנתי בתוך בני ישראל והייתי להם לאלהים
46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos: ego Dominus Deus ipsorum.
46 וידעו כי אני יהוה אלהיהם אשר הוצאתי אתם מארץ מצרים לשכני בתוכם אני יהוה אלהיהם