Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Tobia 6


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et cessavit plorare.1 Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.
2 Et profectus est puer et angelus cum illo; etcanis exiit cum illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illosprima nox; et manserunt super flumen Tigrin.2 Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
3 Et descendit puer lavare pedes influmen, et exsiliens piscis de aqua magnus volebat gluttire pedem pueri, etexclamavit.3 Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me.
4 Et ait illi angelus: “ Comprehende et tene! ”. Et comprehenditpuer piscem et eduxit illum in terram.4 Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus.
5 Et dixit angelus illi: “ Exinterahunc piscem et tolle fel et cor et iecur illius et repone ea tecum et interaneaproice. Sunt enim fel et cor et iecur eius ad medicamentum utilia ”.5 Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter.
6 Etexinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit etmanducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donecappropinquarent ad Mediam.6 Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.
7 Et tunc interrogavit puer angelum et dixit ei: “Azaria frater, quod remedium est in corde et iecore piscis et in felle? ”.7 Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti ?
8 Et dixit illi: “ Cor et iecur piscis fumiga coram viro aut muliere, quioccursum daemonii aut spiritus nequissimi habet, et fugiet ab illo omnisoccursus, et ne maneant cum illo in aeternum.8 Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
9 Et fel ad inungendos oculoshominis, in quos ascenderunt albugines, ad flandum in ipsis super albugines, etad sanitatem perveniunt ”.
9 Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
10 Et postquam intravit in Mediam et iam appropinquabat ad Ecbatana,10 Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ?
11 dixitRaphael puero: “ Thobia frater! ”. Et dixit ei: “ Ecce ego ”. Et dixitilli: “ In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et homo estpropinquus tuus et habet filiam nomine Saram,11 Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam præter eam.
12 sed neque masculum neque filiamaliam praeter Saram solam habet, et tu proximus es illius prae omnibushominibus, ut possideas eam; et iustum est, ut possideas, quae sunt patri eius.Et haec puella sapiens et fortis et bona valde, et pater ipsius diligit illam”.12 Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.
13 Et dixit: “ Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, etloquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversifuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potestdenegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morteperiet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatemet filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemurde hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus exRages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam ”.13 Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.
14 Tuncrespondens Thobias dixit Raphael: “ Azaria frater, audivi quoniam iam traditaest viris septem, et mortui sunt in cubiculis suis noctu; cum intrabant adillam, moriebantur. Audivi etiam quosdam dicentes quoniam daemonium illosoccidit;14 Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos.
15 et timeo nunc, quoniam diligit illam et ipsam quidem non vexat, sedeum, qui illi voluerit propinquare, ipsum occidit. Unicus sum patri meo; neforte moriar et deducam patris mei vitam et matris meae cum dolore super me insepulcrum eorum. Sed neque alium filium habent, qui sepeliat illos ”.15 Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
16 Etdixit illi angelus: “ Non es memor mandatorum patris tui, quoniam praecepittibi accipere uxorem ex domo patris tui? Et nunc audi me, frater: noli computaredaemonium illud, sed accipe illam, et scio quoniam dabitur tibi hac nocte uxor.16 Tunc angelus Raphaël dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium.
17 Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor et imponesuper cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud daemonium et fugietet non apparebit circa illam omnino in perpetuo.17 Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos.
18 Et, cum coeperis esse cumilla, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobismisericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, ettu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, eterunt tibi sicut fratres. Noli computare ”. Et cum audisset Thobias sermonesRaphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit eam valde,et cor eius haesit illi.
18 Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.
19 Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium.
20 Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
21 Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.
22 Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.