Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 23


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.
2 et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas.
2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.
3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.
4 “ Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia;4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia.
5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum ”.
5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
7 Filii Gerson: Ladan et Semei.7 Filii Gerson : Leedan, et Semei.
8 Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres.8 Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.
9 Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan.9 Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.
10 Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor.10 Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.
11 Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
12 Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.12 Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.13 Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi: Gersam et Eliezer.15 Filii Moysi : Gersom et Eliezer.
16 Filii Gersam: Subael primus.16 Filii Gersom : Subuel primus.
17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.17 Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 Filii Isaar: Salomoth primus.18 Filii Isaar : Salomith primus.
19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.19 Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.
20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
20 Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.
21 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis;21 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum.22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.
23 Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
24 Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
25 Dixit enim David: “ Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum;25 Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.
26 nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.
27 Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,27 Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei,28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
29 pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
30 Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam,30 Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
32 Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini ”.
32 Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.