Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 23


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel1 ודויד זקן ושבע ימים וימלך את שלמה בנו על ישראל
2 et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas.
2 ויאסף את כל שרי ישראל והכהנים והלוים
3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.3 ויספרו הלוים מבן שלשים שנה ומעלה ויהי מספרם לגלגלתם לגברים שלשים ושמונה אלף
4 “ Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia;4 מאלה לנצח על מלאכת בית יהוה עשרים וארבעה אלף ושטרים ושפטים ששת אלפים
5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum ”.
5 וארבעת אלפים שערים וארבעת אלפים מהללים ליהוה בכלים אשר עשיתי להלל
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.
6 ויחלקם דויד מחלקות לבני לוי לגרשון קהת ומררי
7 Filii Gerson: Ladan et Semei.7 לגרשני לעדן ושמעי
8 Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres.8 בני לעדן הראש יחיאל וזתם ויואל שלשה
9 Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan.9 בני שמעי שלמות וחזיאל והרן שלשה אלה ראשי האבות ללעדן
10 Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor.10 ובני שמעי יחת זינא ויעוש ובריעה אלה בני שמעי ארבעה
11 Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
11 ויהי יחת הראש וזיזה השני ויעוש ובריעה לא הרבו בנים ויהיו לבית אב לפקדה אחת
12 Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.12 בני קהת עמרם יצהר חברון ועזיאל ארבעה
13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.13 בני עמרם אהרן ומשה ויבדל אהרן להקדישו קדש קדשים הוא ובניו עד עולם להקטיר לפני יהוה לשרתו ולברך בשמו עד עולם
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.14 ומשה איש האלהים בניו יקראו על שבט הלוי
15 Filii Moysi: Gersam et Eliezer.15 בני משה גרשם ואליעזר
16 Filii Gersam: Subael primus.16 בני גרשום שבואל הראש
17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.17 ויהיו בני אליעזר רחביה הראש ולא היה לאליעזר בנים אחרים ובני רחביה רבו למעלה
18 Filii Isaar: Salomoth primus.18 בני יצהר שלמית הראש
19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.19 בני חברון יריהו הראש אמריה השני יחזיאל השלישי ויקמעם הרביעי
20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
20 בני עזיאל מיכה הראש וישיה השני
21 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis;21 בני מררי מחלי ומושי בני מחלי אלעזר וקיש
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum.22 וימת אלעזר ולא היו לו בנים כי אם בנות וישאום בני קיש אחיהם
23 Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.
23 בני מושי מחלי ועדר וירמות שלשה
24 Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
24 אלה בני לוי לבית אבתיהם ראשי האבות לפקודיהם במספר שמות לגלגלתם עשה המלאכה לעבדת בית יהוה מבן עשרים שנה ומעלה
25 Dixit enim David: “ Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum;25 כי אמר דויד הניח יהוה אלהי ישראל לעמו וישכן בירושלם עד לעולם
26 nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.26 וגם ללוים אין לשאת את המשכן ואת כל כליו לעבדתו
27 Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,27 כי בדברי דויד האחרנים המה מספר בני לוי מבן עשרים שנה ולמעלה
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei,28 כי מעמדם ליד בני אהרן לעבדת בית יהוה על החצרות ועל הלשכות ועל טהרת לכל קדש ומעשה עבדת בית האלהים
29 pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.29 וללחם המערכת ולסלת למנחה ולרקיקי המצות ולמחבת ולמרבכת ולכל משורה ומדה
30 Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam,30 ולעמד בבקר בבקר להדות ולהלל ליהוה וכן לערב
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.31 ולכל העלות עלות ליהוה לשבתות לחדשים ולמעדים במספר כמשפט עליהם תמיד לפני יהוה
32 Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini ”.
32 ושמרו את משמרת אהל מועד ואת משמרת הקדש ומשמרת בני אהרן אחיהם לעבדת בית יהוה