Genesi 36
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom. | 1 Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom. |
2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei; | 2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei; |
3 Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth. | 3 Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth. |
4 Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel, | 4 Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel, |
5 Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core. Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan. | 5 Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core. Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan. |
6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob. | 6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob. |
7 Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum. | 7 Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum. |
8 Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom. | 8 Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom. |
9 Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, | 9 Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, |
10 et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius. | 10 et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius. |
11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho et Gatham et Cenez. | 11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho et Gatham et Cenez. |
12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. | 12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. |
13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau. | 13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau. |
14 Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core. | 14 Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core. |
15 Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez, | 15 Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez, |
16 dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada. | 16 dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada. |
17 Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau. | 17 Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau. |
18 Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau. | 18 Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau. |
19 Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom. | 19 Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom. |
20 Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana | 20 Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana |
21 et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom. | 21 et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom. |
22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna. | 22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna. |
23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et Onam. | 23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et Onam. |
24 Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui. | 24 Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui. |
25 Habuitque filium Dison et filiam Oolibama. | 25 Habuitque filium Dison et filiam Oolibama. |
26 Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. | 26 Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. |
27 Hi filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan. | 27 Hi filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan. |
28 Habuit autem filios Disan: Us et Aran. | 28 Habuit autem filios Disan: Us et Aran. |
29 Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, | 29 Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, |
30 dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir. | 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir. |
31 Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi. | 31 Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi. |
32 Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba. | 32 Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba. |
33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. | 33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. |
34 Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. | 34 Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. |
35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith. | 35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith. |
36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. | 36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. |
37 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium. | 37 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium. |
38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor. | 38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor. |
39 Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. | 39 Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. |
40 Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, | 40 Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, |
41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, | 41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, |
42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, | 42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, |
43 dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum. | 43 dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum. |