Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Bamidbàr (במדבר) - Numeri 28


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 וידבר יהוה אל משה לאמר1 Dixit quoque Dominus ad Moysen :
2 צו את בני ישראל ואמרת אלהם את קרבני לחמי לאשי ריח ניחחי תשמרו להקריב לי במועדו2 Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
3 ואמרת להם זה האשה אשר תקריבו ליהוה כבשים בני שנה תמימם שנים ליום עלה תמיד3 Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :
4 את הכבש אחד תעשה בבקר ואת הכבש השני תעשה בין הערבים4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :
5 ועשירית האיפה סלת למנחה בלולה בשמן כתית רביעת ההין5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
6 עלת תמיד העשיה בהר סיני לריח ניחח אשה ליהוה6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
7 ונסכו רביעת ההין לכבש האחד בקדש הסך נסך שכר ליהוה7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
8 ואת הכבש השני תעשה בין הערבים כמנחת הבקר וכנסכו תעשה אשה ריח ניחח ליהוה8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
9 וביום השבת שני כבשים בני שנה תמימם ושני עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן ונסכו9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :
10 עלת שבת בשבתו על עלת התמיד ונסכה10 quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
11 ובראשי חדשיכם תקריבו עלה ליהוה פרים בני בקר שנים ואיל אחד כבשים בני שנה שבעה תמימם11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
12 ושלשה עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן לפר האחד ושני עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן לאיל האחד12 et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :
13 ועשרן עשרון סלת מנחה בלולה בשמן לכבש האחד עלה ריח ניחח אשה ליהוה13 et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
14 ונסכיהם חצי ההין יהיה לפר ושלישת ההין לאיל ורביעת ההין לכבש יין זאת עלת חדש בחדשו לחדשי השנה14 Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
15 ושעיר עזים אחד לחטאת ליהוה על עלת התמיד יעשה ונסכו15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
16 ובחדש הראשון בארבעה עשר יום לחדש פסח ליהוה16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
17 ובחמשה עשר יום לחדש הזה חג שבעת ימים מצות יאכל17 et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.
18 ביום הראשון מקרא קדש כל מלאכת עבדה לא תעשו18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
19 והקרבתם אשה עלה ליהוה פרים בני בקר שנים ואיל אחד ושבעה כבשים בני שנה תמימם יהיו לכם19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
20 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר ושני עשרנים לאיל תעשו20 et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
21 עשרון עשרון תעשה לכבש האחד לשבעת הכבשים21 et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.
22 ושעיר חטאת אחד לכפר עליכם22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
23 מלבד עלת הבקר אשר לעלת התמיד תעשו את אלה23 præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
24 כאלה תעשו ליום שבעת ימים לחם אשה ריח ניחח ליהוה על עולת התמיד יעשה ונסכו24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
25 וביום השביעי מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.
26 וביום הבכורים בהקריבכם מנחה חדשה ליהוה בשבעתיכם מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
27 והקרבתם עולה לריח ניחח ליהוה פרים בני בקר שנים איל אחד שבעה כבשים בני שנה27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
28 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר האחד שני עשרנים לאיל האחד28 atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
29 עשרון עשרון לכבש האחד לשבעת הכבשים29 per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
30 שעיר עזים אחד לכפר עליכם30 qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.
31 מלבד עלת התמיד ומנחתו תעשו תמימם יהיו לכם ונסכיהם31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.