Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Bamidbàr (במדבר) - Numeri 28


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידבר יהוה אל משה לאמר1 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
2 צו את בני ישראל ואמרת אלהם את קרבני לחמי לאשי ריח ניחחי תשמרו להקריב לי במועדו2 “ Praecipe filiis Is rael et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua.
3 ואמרת להם זה האשה אשר תקריבו ליהוה כבשים בני שנה תמימם שנים ליום עלה תמיד3 Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;
4 את הכבש אחד תעשה בבקר ואת הכבש השני תעשה בין הערבים4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam;
5 ועשירית האיפה סלת למנחה בלולה בשמן כתית רביעת ההין5 decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin.
6 עלת תמיד העשיה בהר סיני לריח ניחח אשה ליהוה6 Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino;
7 ונסכו רביעת ההין לכבש האחד בקדש הסך נסך שכר ליהוה7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino.
8 ואת הכבש השני תעשה בין הערבים כמנחת הבקר וכנסכו תעשה אשה ריח ניחח ליהוה8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.
9 וביום השבת שני כבשים בני שנה תמימם ושני עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן ונסכו9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius.
10 עלת שבת בשבתו על עלת התמיד ונסכה10 Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius.
11 ובראשי חדשיכם תקריבו עלה ליהוה פרים בני בקר שנים ואיל אחד כבשים בני שנה שבעה תמימם11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos
12 ושלשה עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן לפר האחד ושני עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן לאיל האחד12 et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes,
13 ועשרן עשרון סלת מנחה בלולה בשמן לכבש האחד עלה ריח ניחח אשה ליהוה13 et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.
14 ונסכיהם חצי ההין יהיה לפר ושלישת ההין לאיל ורביעת ההין לכבש יין זאת עלת חדש בחדשו לחדשי השנה14 Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
15 ושעיר עזים אחד לחטאת ליהוה על עלת התמיד יעשה ונסכו15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
16 ובחדש הראשון בארבעה עשר יום לחדש פסח ליהוה16 Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,
17 ובחמשה עשר יום לחדש הזה חג שבעת ימים מצות יאכל17 et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis,
18 ביום הראשון מקרא קדש כל מלאכת עבדה לא תעשו18 quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea.
19 והקרבתם אשה עלה ליהוה פרים בני בקר שנים ואיל אחד ושבעה כבשים בני שנה תמימם יהיו לכם19 Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;
20 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר ושני עשרנים לאיל תעשו20 et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
21 עשרון עשרון תעשה לכבש האחד לשבעת הכבשים21 et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos;
22 ושעיר חטאת אחד לכפר עליכם22 et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
23 מלבד עלת הבקר אשר לעלת התמיד תעשו את אלה23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
24 כאלה תעשו ליום שבעת ימים לחם אשה ריח ניחח ליהוה על עולת התמיד יעשה ונסכו24 Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius.
25 וביום השביעי מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו25 Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
26 וביום הבכורים בהקריבכם מנחה חדשה ליהוה בשבעתיכם מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו26 Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea.
27 והקרבתם עולה לריח ניחח ליהוה פרים בני בקר שנים איל אחד שבעה כבשים בני שנה27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem,
28 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר האחד שני עשרנים לאיל האחד28 atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas,
29 עשרון עשרון לכבש האחד לשבעת הכבשים29 per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem;
30 שעיר עזים אחד לכפר עליכם30 hircum quoque, qui mactatur pro expiatione,
31 מלבד עלת התמיד ומנחתו תעשו תמימם יהיו לכם ונסכיהם31 praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.