| 1 Adam, Seth, Enos, |
| 2 Cainan, Malaleel, Jared, |
| 3 Henoch, Mathusale, Lamech, |
| 4 Noë, Sem, Cham, et Japtheth. |
| 5 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. |
| 6 Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma. |
| 7 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. |
| 8 Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. |
| 9 Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan. |
| 10 Chus autem genuit Nemrod : iste cœpit esse potens in terra. |
| 11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, |
| 12 Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. |
| 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque, |
| 14 et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum, |
| 15 Hevæumque et Aracæum, et Sinæum. |
| 16 Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum. |
| 17 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. |
| 18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. |
| 19 Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan. |
| 20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare, |
| 21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla, |
| 22 Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon |
| 23 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan. |
| 24 Sem, Arphaxad, Sale, |
| 25 Heber, Phaleg, Ragau, |
| 26 Serug, Nachor, Thare, |
| 27 Abram : iste est Abraham.
|
| 28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. |
| 29 Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, |
| 30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, |
| 31 Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis. |
| 32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim. |
| 33 Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ. |
| 34 Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël. |
| 35 Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. |
| 36 Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. |
| 37 Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza. |
| 38 Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. |
| 39 Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. |
| 40 Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison. |
| 41 Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan. |
| 42 Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.
|
| 43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba. |
| 44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. |
| 45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. |
| 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith. |
| 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. |
| 48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. |
| 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. |
| 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.
|
| 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, |
| 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, |
| 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, |
| 54 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom. |