Psalmen 134
Versetti esaminati
| Einheitsübersetzung | Bibbia Vulgata Clementina |
|---|---|
| 1 [Ein Wallfahrtslied.] Wohlan, nun preiset den Herrn, all ihr Knechte des Herrn, die ihr steht im Haus des Herrn, zu nächtlicher Stunde. | 1 Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum : |
| 2 Erhebt eure Hände zum Heiligtum und preist den Herrn! | 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. |
| 3 Es segne dich der Herr vom Zion her, (der Herr,) der Himmel und Erde gemacht hat. | 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave. |
| 4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi. | |
| 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. | |
| 6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. | |
| 7 Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis. | |
| 8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. | |
| 9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus. | |
| 10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes : | |
| 11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan : | |
| 12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo. | |
| 13 Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. | |
| 14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. | |
| 15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. | |
| 16 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. | |
| 17 Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum. | |
| 18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. | |
| 19 Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino. | |
| 20 Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino. | |
| 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. |