Ecclesiasticus - 8

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051

1Non litiges cum homine potente,
ne forte incidas in manus illius.
2Non contendas cum viro locuplete,
ne forte contra te constituat litem tibi :
3multos enim perdidit aurum et argentum,
et usque ad cor regum extendit et convertit.
4Non litiges cum homine linguato,
et non strues in ignem illius ligna.
5Non communices homini indocto,
ne male de progenie tua loquatur.
6Ne despicias hominem avertentem se a peccato,
neque improperes ei :
memento quoniam omnes in correptione sumus.
7Ne spernas hominem in sua senectute,
etenim ex nobis senescunt.
8Noli de mortuo inimico tuo gaudere :
sciens quoniam omnes morimur,
et in gaudium nolumus venire.
9Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium,
et in proverbiis eorum conversare :
10ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus,
et servire magnatis sine querela.
11Non te prætereat narratio seniorum,
ipsi enim didicerunt a patribus suis :
12quoniam ab ipsis disces intellectum,
et in tempore necessitatis dare responsum.
13Non incendas carbones peccatorum arguens eos,
et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
14Ne contra faciem stes contumeliosi,
ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
15Noli f?nerari homini fortiori te :
quod si f?neraveris, quasi perditum habe.
16Non spondeas super virtutem tuam :
quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
17Non judices contra judicem,
quoniam secundum quod justum est judicat.
18Cum audace non eas in via,
ne forte gravet mala sua in te :
ipse enim secundum voluntatem suam vadit,
et simul cum stultitia illius peries.
19Cum iracundo non facias rixam,
et cum audace non eas in desertum :
quoniam quasi nihil est ante illum sanguis,
et ubi non est adjutorium, elidet te.
20Cum fatuis consilium non habeas :
non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent.
21Coram extraneo ne facias consilium :
nescis enim quid pariet.
22Non omni homini cor tuum manifestes,
ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc