1Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae.
2Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes memundare ”. 3Et extendens manum, tetigit eum dicens: “ Volo, mundare! ”;et confestim mundata est lepra eius. 4Et ait illi Iesus: “ Vide, neminidixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses,in testimonium illis ”.
5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum 6etdicens: “ Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ”. 7Et ait illi: “ Ego veniam et curabo eum ”. 8Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, etsanabitur puer meus. 9Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites,et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo:“Fac hoc”, et facit”.
10Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis:Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! 11Dico autem vobis quod multi aboriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regnocaelorum; 12filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletuset stridor dentium ”. 13Et dixit Iesus centurioni: “ Vade; sicutcredidisti, fiat tibi ”. Et sanatus est puer in hora illa.
14Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem etfebricitantem; 15et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit etministrabat ei.
16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebatspiritus verbo et omnes male habentes curavit, 17ut adimpleretur, quod dictumest per Isaiam prophetam dicentem:
“ Ipse infirmitates nostras accepit
et aegrotationes portavit ”.
18Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 19Etaccedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”. 20Et dicit ei Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula,Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.
21Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire etsepelire patrem meum ”. 22Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimittemortuos sepelire mortuos suos ”.
23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. 24Et eccemotus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse verodormiebat. 25Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “ Domine, salvanos, perimus! ”. 26Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”.Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. 27Porro homines mirati sunt dicentes: “ Qualis est hic, quia et venti et mareoboediunt ei? ”. 28Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum,occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, itaut nemo posset transire per viam illam. 29Et ecce clamaverunt dicentes: “Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ”. 30Eratautem longe ab illis grex porcorum multorum pascens. 31Daemones autem rogabanteum dicentes: “ Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ”. 32Et aitillis: “ Ite ”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiittotus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. 33Pastores autemfugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemoniahabuerant. 34Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, uttransiret a finibus eorum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc