1Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratremeius et ducit illos in montem excelsum seorsum. 2Et transfiguratus est anteeos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt albasicut lux. 3Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Sivis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”. 5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens:“ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”. 6Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. 7Etaccessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”. 8Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
9Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Neminidixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”.
10Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quodEliam oporteat primum venire? ”. 11At ille respondens ait: “ Elias quidemventurus est et restituet omnia. 12Dico autem vobis quia Elias iam venit, etnon cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filiushominis passurus est ab eis ”. 13Tunc intellexerunt discipuli quia de IoanneBaptista dixisset eis.
14Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum 15et dicens: “ Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et malepatitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. 16Et obtuli eumdiscipulis tuis, et non potuerunt curare eum ”. 17Respondens autem Iesus ait:“ O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiarvos? Afferte huc illum ad me ”. 18Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eodaemonium, et curatus est puer ex illa hora. 19Tunc accesserunt discipuli adIesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”. 20Illeautem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Sihabueritis fidem sicut
granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, etnihil impossibile erit vobis ”.
21. 22Conversantibus autem eis in Galilaea,dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum, 23etoccident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer.
24Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, adPetrum et dixerunt: “ Magister vester non solvit didrachma? ”. 25Ait: “Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibividetur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiissuis an ab alienis? ”. 26Cum autem ille dixisset: “ Ab alienis ”, dixitilli Iesus: “ Ergo liberi sunt filii. 27Ut autem non scandalizemus eos, vadead mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, apertoore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc