Proverbia 14
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Modern Hebrew Bible |
|---|---|
| 1 Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet. | 1 חכמות נשים בנתה ביתה ואולת בידיה תהרסנו |
| 2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. | 2 הולך בישרו ירא יהוה ונלוז דרכיו בוזהו |
| 3 In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos. | 3 בפי אויל חטר גאוה ושפתי חכמים תשמורם |
| 4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. | 4 באין אלפים אבוס בר ורב תבואות בכח שור |
| 5 Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis. | 5 עד אמונים לא יכזב ויפיח כזבים עד שקר |
| 6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis. | 6 בקש לץ חכמה ואין ודעת לנבון נקל |
| 7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ. | 7 לך מנגד לאיש כסיל ובל ידעת שפתי דעת |
| 8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. | 8 חכמת ערום הבין דרכו ואולת כסילים מרמה |
| 9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. | 9 אולים יליץ אשם ובין ישרים רצון |
| 10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. | 10 לב יודע מרת נפשו ובשמחתו לא יתערב זר |
| 11 Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt. | 11 בית רשעים ישמד ואהל ישרים יפריח |
| 12 Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. | 12 יש דרך ישר לפני איש ואחריתה דרכי מות |
| 13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. | 13 גם בשחוק יכאב לב ואחריתה שמחה תוגה |
| 14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. | 14 מדרכיו ישבע סוג לב ומעליו איש טוב |
| 15 Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. | 15 פתי יאמין לכל דבר וערום יבין לאשרו |
| 16 Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit. | 16 חכם ירא וסר מרע וכסיל מתעבר ובוטח |
| 17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. | 17 קצר אפים יעשה אולת ואיש מזמות ישנא |
| 18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. | 18 נחלו פתאים אולת וערומים יכתרו דעת |
| 19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. | 19 שחו רעים לפני טובים ורשעים על שערי צדיק |
| 20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi. | 20 גם לרעהו ישנא רש ואהבי עשיר רבים |
| 21 Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. | 21 בז לרעהו חוטא ומחונן עניים אשריו |
| 22 Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona. | 22 הלוא יתעו חרשי רע וחסד ואמת חרשי טוב |
| 23 In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. | 23 בכל עצב יהיה מותר ודבר שפתים אך למחסור |
| 24 Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia. | 24 עטרת חכמים עשרם אולת כסילים אולת |
| 25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. | 25 מציל נפשות עד אמת ויפח כזבים מרמה |
| 26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. | 26 ביראת יהוה מבטח עז ולבניו יהיה מחסה |
| 27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. | 27 יראת יהוה מקור חיים לסור ממקשי מות |
| 28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. | 28 ברב עם הדרת מלך ובאפס לאם מחתת רזון |
| 29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. | 29 ארך אפים רב תבונה וקצר רוח מרים אולת |
| 30 Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia. | 30 חיי בשרים לב מרפא ורקב עצמות קנאה |
| 31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis. | 31 עשק דל חרף עשהו ומכבדו חנן אביון |
| 32 In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua. | 32 ברעתו ידחה רשע וחסה במותו צדיק |
| 33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. | 33 בלב נבון תנוח חכמה ובקרב כסילים תודע |
| 34 Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum. | 34 צדקה תרומם גוי וחסד לאמים חטאת |
| 35 Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit. | 35 רצון מלך לעבד משכיל ועברתו תהיה מביש |