Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Proverbia 14


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Sapiens mulier ædificat domum suam ;
insipiens exstructam quoque manibus destruet.
1 Sapientia mulierum aedificat domum suam,
insipientia eam manibus destruet.
2 Ambulans recto itinere, et timens Deum,
despicitur ab eo qui infami graditur via.
2 Ambulans recto itinere timet Deum;
despicit illum, qui infami graditur via.
3 In ore stulti virga superbiæ ;
labia autem sapientium custodiunt eos.
3 In ore stulti virga superbiae,
labia autem sapientium custodiunt eos.
4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ;
ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
4 Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est;
plurimae autem segetes in fortitudine bovis.
5 Testis fidelis non mentitur ;
profert autem mendacium dolosus testis.
5 Testis fidelis non mentitur,
profert autem mendacium dolosus testis.
6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit ;
doctrina prudentium facilis.
6 Quaerit derisor sapientiam et non invenit;
doctrina prudentibus facilis.
7 Vade contra virum stultum,
et nescit labia prudentiæ.
7 Cede coram viro stulto,
quia nescies labia prudentiae.
8 Sapientia callidi est intelligere viam suam,
et imprudentia stultorum errans.
8 Sapientia callidi est intellegere viam suam,
et imprudentia stultorum errans.
9 Stultus illudet peccatum,
et inter justos morabitur gratia.
9 Stulti parvipendent peccatum,
et inter iustos morabitur gratia.
10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,
in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
10 Cor novit amaritudinem animae suae,
in gaudio eius non miscebitur extraneus.
11 Domus impiorum delebitur :
tabernacula vero justorum germinabunt.
11 Domus impiorum delebitur,
tabernacula vero iustorum germinabunt.
12 Est via quæ videtur homini justa,
novissima autem ejus deducunt ad mortem.
12 Est via, quae videtur homini recta,
novissima autem eius deducunt ad mortem.
13 Risus dolore miscebitur,
et extrema gaudii luctus occupat.
13 Etiam in risu cor dolore miscebitur,
et extrema gaudii luctus occupat.
14 Viis suis replebitur stultus,
et super eum erit vir bonus.
14 Viis suis replebitur stultus,
et super eum erit vir bonus.
15 Innocens credit omni verbo ;
astutus considerat gressus suos.
Filio doloso nihil erit boni ;
servo autem sapienti prosperi erunt actus,
et dirigetur via ejus.
15 Simplex credit omni verbo,
astutus considerat gressus suos.
16 Sapiens timet, et declinat a malo ;
stultus transilit, et confidit.
16 Sapiens timet et declinat a malo,
stultus transilit et confidit.
17 Impatiens operabitur stultitiam,
et vir versutus odiosus est.
17 Impatiens operabitur stultitiam,
et vir versutus odiosus est.
18 Possidebunt parvuli stultitiam,
et exspectabunt astuti scientiam.
18 Possidebunt simplices stultitiam,
et astuti coronabuntur scientia.
19 Jacebunt mali ante bonos,
et impii ante portas justorum.
19 Procumbunt mali ante bonos,
et impii ante portas iustorum.
20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit :
amici vero divitum multi.
20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit,
amici vero divitum multi.
21 Qui despicit proximum suum peccat ;
qui autem miseretur pauperis beatus erit.
Qui credit in Domino misericordiam diligit.
21 Qui despicit proximum suum, peccat;
qui autem miseretur pauperis, beatus erit.
22 Errant qui operantur malum ;
misericordia et veritas præparant bona.
22 Nonne errant, qui operantur malum?
Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona.
23 In omni opere erit abundantia ;
ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
23 In omni labore erit abundantia;
verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem.
24 Corona sapientium divitiæ eorum ;
fatuitas stultorum imprudentia.
24 Corona sapientium divitiae eorum,
fatuitas stultorum fatuitas est.
25 Liberat animas testis fidelis,
et profert mendacia versipellis.
25 Liberat animas testis fidelis,
et profert mendacia versipellis.
26 In timore Domini fiducia fortitudinis,
et filiis ejus erit spes.
26 In timore Domini fiducia fortis,
et filiis eius erit spes.
27 Timor Domini fons vitæ,
ut declinent a ruina mortis.
27 Timor Domini fons vitae,
declinans a laqueis mortis.
28 In multitudine populi dignitas regis,
et in paucitate plebis ignominia principis.
28 In multitudine populi dignitas regis,
et in paucitate plebis ruina principis.
29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;
qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
29 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia;
qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.
30 Vita carnium sanitas cordis ;
putredo ossium invidia.
30 Vita carnium sanitas cordis,
putredo ossium invidia.
31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ;
honorat autem eum qui miseretur pauperis.
31 Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius;
honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
32 In malitia sua expelletur impius :
sperat autem justus in morte sua.
32 In malitia sua impelletur impius,
sperat autem iustus in integritate sua.
33 In corde prudentis requiescit sapientia,
et indoctos quosque erudiet.
33 In corde prudentis requiescit sapientia,
at in medio stultorum agnoscetur?
34 Justitia elevat gentem ;
miseros autem facit populos peccatum.
34 Iustitia elevat gentem,
vituperium autem populorum est peccatum.
35 Acceptus est regi minister intelligens ;
iracundiam ejus inutilis sustinebit.
35 Acceptus est regi minister intellegens,
et iracundia ei, qui turpiter agit.