1Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, etsumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. 2Carissimi,nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam,cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.
3Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est. 4Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas. 5Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. 6Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum nec noviteum.
7Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustusest; 8qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat.Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. 9Omnis, qui natusest ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potestpeccare, quoniam ex Deo natus est.
10In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis, qui non facitiustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum.
11Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamusalterutrum. 12Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Etpropter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eiusiusta.
13Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. 14Nos scimus quoniam transivimusde morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte. 15Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicidanon habet vitam aeternam in semetipso manentem.
16In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nosdebemus pro fratribus animas ponere. 17Qui habuerit substantiam mundi etviderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodocaritas Dei manet in eo? 18Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opereet veritate. 19In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectueius placabimus corda nostra, 20quoniam si reprehenderit nos cor, maior estDeus corde nostro et cognoscit omnia. 21Carissimi, si cor nostrum nonreprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum 22et, quodcumque petierimus,accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita corameo, facimus.
23Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi etdiligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. 24Et, qui servat mandataeius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet innobis, ex Spiritu, quem nobis dedit.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online