Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Prima lettera di Giovanni 5


font

1Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis,qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.2In hoccognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eiusfaciamus.3Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eiusgravia non sunt,4quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haecest victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
5Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?6Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sedin aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus estveritas.7Quia tres sunt, qui testificantur:8Spiritus et aqua et sanguis; ethi tres in unum sunt.9Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maiusest, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
10Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo,mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus estDeus de Filio suo.11Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobisDeus, et haec vita in Filio eius est.12Qui habet Filium, habet vitam; qui nonhabet Filium Dei, vitam non habet.
13Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditisin nomen Filii Dei.
14Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundumvoluntatem eius, audit nos.15Et si scimus quoniam audit nos, quidquidpetierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
16Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit eiDeus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illodico, ut roget.17Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
18Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitusest ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.19Scimus quoniam ex Deosumus, et mundus totus in Maligno positus est.20Et scimus quoniam Filius Deivenit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo,qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vitaaeterna.21Filioli, custodite vos a simulacris!