Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Prima lettera di Giovanni 2


font

1Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit,advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum;2et ipse est propitiatiopro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
3Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus.4Quidicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in istoveritas non est;5qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Deiconsummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus.6Qui dicit se in ipsomanere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistisab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis.8Verumtamen mandatum novumscribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, etlumen verum iam lucet.9Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, intenebris est usque adhuc.10Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, etscandalum ei non est;11qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et intenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculoseius.
12Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius.13Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes:Vicistis Malignum.14Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis,patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortesestis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum.
15Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum,non est caritas Patris in eo;16quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentiacarnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sedex mundo est.17Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facitvoluntatem Dei, manet in aeternum.
18Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, itanunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.19Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis,permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt exnobis.20Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes.21Non scripsivobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omnemendacium ex veritate non est.22Quis est mendax, nisi is qui negat quoniamIesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium.23Omnis,qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.
24Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit,quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis.25Et haec estrepromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam.
26Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos.27Et vos, unctionem, quamaccepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos;sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non estmendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.
28Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et nonconfundamur ab eo in adventu eius.29Si scitis quoniam iustus est, scitotequoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.