1Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deosint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum. 2In hoc cognoscitisSpiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, exDeo est. 3Et omnis spiritus, qui non confitetur Iesum, ex Deo non est; et hocest antichristi, quod audistis quoniam venit, et nunc iam in mundo est. 4Vos exDeo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quamqui in mundo. 5Ipsi ex mundo sunt; ideo ex mundo loquuntur, et mundus eosaudit. 6Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo,non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris.
7Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, quidiligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. 8Qui non diligit, non cognovitDeum, quoniam Deus caritas est. 9In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniamFilium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. 10In hoc estcaritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misitFilium suum propitiationem pro peccatis nostris.
11Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. 12Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritaseius in nobis consummata est. 13In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, etipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. 14Et nos vidimus ettestificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi. 15Quisque confessusfuerit: “ Iesus est Filius Dei ”, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. 16Etnos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritasest; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.
17In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii;quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. 18Timor non est in caritate,sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autemtimet, non est consummatus in caritate.
19Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos. 20Si quis dixerit: “ DiligoDeum ”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum,quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. 21Et hoc mandatumhabemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online