Hebraeos 11
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Nova Vulgata | Bibbia Vulgata Clementina |
|---|---|
| 1 Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium. | 1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. |
| 2 In hac enim testimonium consecuti sunt seniores. | 2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes. |
| 3 Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint. | 3 Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent. |
| 4 Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur. | 4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. |
| 5 Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo. | 5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. |
| 6 Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit. | 6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. |
| 7 Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus. | 7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. |
| 8 Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret. | 8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret. |
| 9 Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; | 9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. |
| 10 exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. | 10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus. |
| 11 Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; | 11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. |
| 12 propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. | 12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. |
| 13 Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram; | 13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. |
| 14 qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. | 14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. |
| 15 Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi; | 15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi : |
| 16 nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem. | 16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem. |
| 17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones, | 17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones : |
| 18 ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”, | 18 ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen : |
| 19 arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit. | 19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit. |
| 20 Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau. | 20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. |
| 21 Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae. | 21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus. |
| 22 Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit. | 22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. |
| 23 Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum. | 23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. |
| 24 Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis, | 24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, |
| 25 magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem, | 25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, |
| 26 maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem. | 26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem. |
| 27 Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit. | 27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit. |
| 28 Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea. | 28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. |
| 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt. | 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt. |
| 30 Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem. | 30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. |
| 31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace. | 31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. |
| 32 Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, | 32 Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis : |
| 33 qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, | 33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, |
| 34 exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum; | 34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum : |
| 35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem; | 35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. |
| 36 alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem; | 36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : |
| 37 lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, | 37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : |
| 38 quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae. | 38 quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. |
| 39 Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem, | 39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, |
| 40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur. | 40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. |