Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Seconda lettera a Timoteo 2


font

1Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu;2et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
3Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.4Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;5si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.6Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.7Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,9in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum!10Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.11Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;12si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;13si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
14Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.15Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.16Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,17et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,18qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem.19Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.20In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;21si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
22Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.23Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;24servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,25cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem,26et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.