Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Seconda lettera a Timoteo 2


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu;1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :
2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
3 Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
4 Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
5 si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
7 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
7 Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8 Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum!9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
11 Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;11 Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
12 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;12 si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
13 si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14 Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
16 Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,16 Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,17 et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,
18 qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem.18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
19 Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
21 si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.
24 servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,24 Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
25 cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem,25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.
26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.