Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Seconda lettera ai Tessalonicesi 3


font

1De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos,2et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides.3Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.4Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis.5Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
6Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.7Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos8neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;9non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.10Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet.11Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes;12his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.13Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.14Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;15et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.
17Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.
18Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.