1 De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos, | 1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos : |
2 et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides. | 2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides. |
3 Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo. | 3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. |
4 Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis. | 4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. |
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
| 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
|
6 Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. | 6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. |
7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos | 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos : |
8 neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus; | 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. |
9 non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. | 9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. |
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet. | 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet. |
11 Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes; | 11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. |
12 his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. | 12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. |
13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. | 13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. |
14 Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur; | 14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur : |
15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
| 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. |
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.
| 16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
|
17 Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.
| 17 Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo. |
18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.
| 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. |