Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lettera ai Filippesi 4


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et co rona mea,sic state in Domino, carissimi!
1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.
2 Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino.2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
3 Etiam rogo ette, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cumClemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
4 Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!4 Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.
5 Modestia vestra nota sitomnibus hominibus. Dominus prope.5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
6 Nihil solliciti sitis, sed in omnibusoratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescantapud Deum.6 Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
7 Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra etintellegentias vestras in Christo Iesu.7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
8 De cetero, fratres, quaecumque suntvera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumqueamabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; etDeus pacis erit vobiscum.
9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.
10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistispro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
11 Nonquasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.11 Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
12 Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum etsatiari et esurire et abundare et penuriam pati.12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
13 Omnia possum in eo, qui meconfortat.
13 Omnia possum in eo qui me confortat.
14 Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
15 Scitis autem etvos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum aMacedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vossoli;15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis.16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
17 Nonquia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram.17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
18 Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quaemisistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.18 Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
19 Deus autem meusimplebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in ChristoIesu.19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.
20 Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
21 Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt,fratres.21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
22 Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt.
22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
23 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.