Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Seconda lettera ai Corinzi 6


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
2 — ait enim:
“ Tempore accepto exaudivi te
et in die salutis adiuvi te ”;
ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —
2 Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
3 nemini dantes ullamoffensionem, ut non vituperetur ministerium,3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
4 sed in omnibus exhibentesnosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, innecessitatibus, in angustiis,4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, inlaboribus, in vigiliis, in ieiuniis,5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
6 in castitate, in scientia, inlonganimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7 inverbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
8 per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, etveraces;8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
9 sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; utcastigati, et non mortificati;9 quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
10 quasi tristes, semper autem gaudentes; sicutegentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omniapossidentes.
10 quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
12 Nonangustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris;12 Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
13 eandem autemhabentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14 Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cuminiquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?
15 Quae autem conventio Christicum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli?15 quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?
16 Qui autem consensus templo Deicum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus:
“ Inhabitabo in illis et inambulabo
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis;
et ego recipiam vos
17 Propter quod exite de medio eorum,
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis :
18 et ero vobis in Patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens ”.
18 et ego recipiam vos :
et ero vobis in patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens.