Scrutatio

Martedi, 19 marzo 2024 - San Giuseppe ( Letture di oggi)

Seconda lettera ai Corinzi 2


font

1Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos;2si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristaturex me?3Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibusoportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omniumvestrum est.4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis permultas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeoabundantius in vos.5Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed exparte, ut non onerem, omnes vos.6Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatiohaec, quae fit a pluribus,7ita ut e contra magis donetis et consolemini, neforte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.8Propter quodobsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;9ideo enim et scripsi, utcognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis.10Cui autemaliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos inpersona Christi,11ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramuscogitationes eius.
12Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertumesset in Domino,13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titumfratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.14Deo autemgratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestatper nos in omni loco.15Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvifiunt, et in his, qui pereunt:16aliis quidem odor ex morte in mortem, aliisautem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?17Non enim sumus sicutplurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deocoram Deo in Christo loquimur.