Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Seconda lettera ai Corinzi 11


font

1Utinam sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportateme!2Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginemcastam exhibere Christo.3Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutiasua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est inChristum.4Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem nonpraedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliudevangelium, quod non recepistis, recte pateremini.5Existimo enim nihil meminus fecisse magnis apostolis;6nam etsi imperitus sermone, sed non scientia,in omni autem manifestantes in omnibus ad vos.
7Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratisevangelium Dei evangelizavi vobis?8Alias ecclesias exspoliavi accipiensstipendium ad ministerium vestrum9et, cum essem apud vos et egerem, nullionerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt aMacedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.10Est veritasChristi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae.
11Quare? Quia non diligo vos? Deus scit!12Quod autem facio et faciam, utamputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur,inveniantur sicut et nos.13Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli,transfigurantes se in apostolos Christi.14Et non mirum, ipse enim Satanastransfigurat se in angelum lucis;15non est ergo magnum, si et ministri eiustransfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum operaipsorum.
16Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientemaccipite me, ut et ego modicum quid glorier.17Quod loquor, non loquor secundumDominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis.18Quoniammulti gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.19Libenter enim suffertisinsipientes, cum sitis ipsi sapientes;20sustinetis enim, si quis vos inservitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, siquis in faciem vos caedit.
21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet,in insipientia dico, audeo et ego.22Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Etego. Semen Abrahae sunt? Et ego.23Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico,plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supramodum, in mortibus frequenter;24a Iudaeis quinquies quadragenas una minusaccepi,25ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci,nocte et die in profundo maris fui;26in itineribus saepe, periculis fluminum,periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis incivitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsisfratribus;27in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, inieiuniis frequenter, in frigore et nuditate;28praeter illa, quae extrinsecussunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.29Quisinfirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
30Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.31Deus et PaterDomini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.32Damascipraepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut mecomprehenderet;33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugimanus eius.