Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Seconda lettera ai Corinzi 8


font

1Notamautem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiisMacedoniae,2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorumet altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum;3quiasecundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt4cummulta exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quodfit in sanctos.5Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primumDomino, deinde nobis per voluntatem Dei,6ita ut rogaremus Titum, ut,quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam.
7Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omnisollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis.8Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatisingenitum bonum comprobans;9scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi,quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vosdivites essetis.10Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui nonsolum facere, sed et velle coepistis ab anno priore;11nunc vero et factoperficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere exeo, quod habetis.12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet,accepta est, non secundum quod non habet.13Non enim, ut aliis sit remissio,vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate14in praesenti tempore vestraabundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiamsuppleat, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est:15“ Qui multum, nonabundavit; et, qui modicum, non minoravit ”.
16Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,17quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, suavoluntate profectus est ad vos.18Misimus etiam cum illo fratrem, cuius lausest in evangelio per omnes ecclesias19— non solum autem, sed et ordinatus abecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Dominigloriam et destinatam voluntatem nostram —20devitantes hoc, ne quis nosvituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis;21providemus enim bonanon solum coram Domino sed etiam coram hominibus.22Misimus autem cum illis etfratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autemmulto sollicitiorem, confidentia multa in vos.
23Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri,apostoli ecclesiarum, gloria Christi.24Ostensionem ergo, quae est caritatisvestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciemecclesiarum.