1 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. | 1 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. |
2 Et interro gaverunteum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, utcaecus nasceretur? ”. | 2 Et interro gaverunteum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, utcaecus nasceretur? ”. |
3 Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parenteseius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. | 3 Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parenteseius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. |
4 Nos oportet operari opera eius,qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. | 4 Nos oportet operari opera eius,qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. |
5 Quamdiuin mundo sum, lux sum mundi ”. | 5 Quamdiuin mundo sum, lux sum mundi ”. |
6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecitlutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius | 6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecitlutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius |
7 et dixit ei: “ Vade, lavain natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit etvenit videns. | 7 et dixit ei: “ Vade, lavain natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit etvenit videns. |
8 Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat,dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”; | 8 Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat,dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”; |
9 alii dicebant:“ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Illedicebat: “ Ego sum! ”. | 9 alii dicebant:“ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Illedicebat: “ Ego sum! ”. |
10 Dicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti suntoculi tibi? ”. | 10 Dicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti suntoculi tibi? ”. |
11 Respondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit etunxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo etlavi et vidi ”. | 11 Respondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit etunxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo etlavi et vidi ”. |
12 Et dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”.
| 12 Et dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”.
|
13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. | 13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. |
14 Erat autem sabbatum, in quadie lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. | 14 Erat autem sabbatum, in quadie lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. |
15 Iterum ergo interrogabant eteum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit superoculos meos, et lavi et video ”. | 15 Iterum ergo interrogabant eteum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit superoculos meos, et lavi et video ”. |
16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant:“ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis. | 16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant:“ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis. |
17 Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”. | 17 Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”. |
18 Non crediderunt ergo Iudaei deillo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, quividerat. | 18 Non crediderunt ergo Iudaei deillo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, quividerat. |
19 Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vosdicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”. | 19 Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vosdicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”. |
20 Responderuntergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quiacaecus natus est. | 20 Responderuntergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quiacaecus natus est. |
21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuitoculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”. | 21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuitoculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”. |
22 Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverantIudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. | 22 Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverantIudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. |
23 Propterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”.
| 23 Propterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”.
|
24 Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Dagloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”. | 24 Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Dagloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”. |
25 Respondit ergo ille:“ Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ”. | 25 Respondit ergo ille:“ Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ”. |
26 Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”. | 26 Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”. |
27 Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire?Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”. | 27 Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire?Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”. |
28 Et maledixerunt ei etdixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. | 28 Et maledixerunt ei etdixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. |
29 Nosscimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ”. | 29 Nosscimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ”. |
30 Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est, quia vos nescitisunde sit, et aperuit meos oculos! | 30 Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est, quia vos nescitisunde sit, et aperuit meos oculos! |
31 Scimus quia peccatores Deus non audit; sed,si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. | 31 Scimus quia peccatores Deus non audit; sed,si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. |
32 A saeculo nonest auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; | 32 A saeculo nonest auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; |
33 nisi esset hic a Deo, nonpoterat facere quidquam ”. | 33 nisi esset hic a Deo, nonpoterat facere quidquam ”. |
34 Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tunatus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras.
| 34 Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tunatus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras.
|
35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis? ”. | 35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis? ”. |
36 Respondit ille et dixit: “ Et quis est,Domine, ut credam in eum? ”. | 36 Respondit ille et dixit: “ Et quis est,Domine, ut credam in eum? ”. |
37 Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, quiloquitur tecum, ipse est ”. | 37 Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, quiloquitur tecum, ipse est ”. |
38 At ille ait: “ Credo, Domine! ”; etadoravit eum. | 38 At ille ait: “ Credo, Domine! ”; etadoravit eum. |
39 Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut,qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”. | 39 Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut,qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”. |
40 Audierunt haec expharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus?”. | 40 Audierunt haec expharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus?”. |
41 Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc verodicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.
| 41 Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc verodicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.
|