Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 17


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit:“ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,1 Hæc locutus est Jesus : et sublevatis oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te :
2 sicutdedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitamaeternam.2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et,quem misisti, Iesum Christum.3 Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
4 Ego te clarificavi super terram; opusconsummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;4 Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam :
5 et nunc clarifica me tu, Pater, apudtemetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, etmihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt.
7 Nunc cognoverunt quia omnia,quae dedisti mihi, abs te sunt,7 Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt :
8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; etipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu memisisti.8 quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi,quia tui sunt;9 Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt :
10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis.
11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.
Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicutnos.
11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos.
12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, etcustodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scripturaimpleatur.12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudiummeum impletum in semetipsis.13 Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eoshabuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
16 De mundo nonsunt, sicut ego non sum de mundo.16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuusveritas est.17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum :
19 et proeis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
19 et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbumeorum in me,20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :
21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut etipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.
22 Et egoclaritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus,quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
23 Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, utvideant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me anteconstitutionem mundi.
24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hicognoverunt quia tu me misisti;25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam,ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.
26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.