Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 17


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit:“ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,1 Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit:“ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,
2 sicutdedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitamaeternam.2 sicutdedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitamaeternam.
3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et,quem misisti, Iesum Christum.3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et,quem misisti, Iesum Christum.
4 Ego te clarificavi super terram; opusconsummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;4 Ego te clarificavi super terram; opusconsummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;
5 et nunc clarifica me tu, Pater, apudtemetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
5 et nunc clarifica me tu, Pater, apudtemetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, etmihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, etmihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.
7 Nunc cognoverunt quia omnia,quae dedisti mihi, abs te sunt,7 Nunc cognoverunt quia omnia,quae dedisti mihi, abs te sunt,
8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; etipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu memisisti.8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; etipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu memisisti.
9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi,quia tui sunt;9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi,quia tui sunt;
10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.
11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.
Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicutnos.
11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.
Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicutnos.
12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, etcustodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scripturaimpleatur.12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, etcustodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scripturaimpleatur.
13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudiummeum impletum in semetipsis.13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudiummeum impletum in semetipsis.
14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eoshabuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eoshabuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.
16 De mundo nonsunt, sicut ego non sum de mundo.16 De mundo nonsunt, sicut ego non sum de mundo.
17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuusveritas est.17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuusveritas est.
18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;
19 et proeis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
19 et proeis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbumeorum in me,20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbumeorum in me,
21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut etipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut etipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
22 Et egoclaritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;22 Et egoclaritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;
23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus,quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus,quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, utvideant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me anteconstitutionem mundi.
24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, utvideant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me anteconstitutionem mundi.
25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hicognoverunt quia tu me misisti;25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hicognoverunt quia tu me misisti;
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam,ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam,ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.