Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 2


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis,ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,
2 dicentes: “ Ubi est, qui natusest, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum”.2 dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.
3 Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo;3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eisubi Christus nasceretur.4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
5 At illi dixerunt ei: “ In Bethlehem Iudaeae. Sicenim scriptum est per prophetam:
5 At illi dixerunt : In Bethlehem Judæ : sic enim scriptum est per prophetam :
6 "Et tu, Bethlehem terra Iudae,
nequaquam minima es in principibus Iudae;
ex te enim exiet dux,
qui reget populum meum Israel" ”.
6 Et tu Bethlehem terra Juda,
nequaquam minima es
in principibus Juda :
ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.
7 Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae,quae apparuit eis;7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis :
8 et mittens illos in Bethlehem dixit: “ Ite et interrogatediligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniensadorem eum ”.
8 et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
9 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente,antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
10 Videntesautem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11 Et intrantes domum videruntpuerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertisthesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham.11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
12 Et responsoaccepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt inregionem suam.
12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens:“ Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usquedum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ”.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
14 Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum :
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Dominoper prophetam dicentem:
“ Ex Aegypto vocavi filium meum ”.
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum.
16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde etmittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius,a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
17 Tunc adimpletumest, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem :
18 “ Vox in Rama audita est,
ploratus et ululatus multus:
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt ”.
18 Vox in Rama audita est
ploratus, et ululatus multus :
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt.

19 Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph inAegypto19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,
20 dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terramIsrael; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri ”.20 dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël : defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.
21 Qui surgensaccepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.
22 Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuitilluc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
23 et venienshabitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum estper Prophetas: “ Nazaraeus vocabitur ”.
23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaræus vocabitur.