Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 2

font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis,ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam1 Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis,ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam
2 dicentes: “ Ubi est, qui natusest, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum”.2 dicentes: “ Ubi est, qui natusest, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum”.
3 Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo;3 Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo;
4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eisubi Christus nasceretur.4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eisubi Christus nasceretur.
5 At illi dixerunt ei: “ In Bethlehem Iudaeae. Sicenim scriptum est per prophetam:
5 At illi dixerunt ei: “ In Bethlehem Iudaeae. Sicenim scriptum est per prophetam:
6 "Et tu, Bethlehem terra Iudae,
nequaquam minima es in principibus Iudae;
ex te enim exiet dux,
qui reget populum meum Israel" ”.
6 "Et tu, Bethlehem terra Iudae,
nequaquam minima es in principibus Iudae;
ex te enim exiet dux,
qui reget populum meum Israel" ”.
7 Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae,quae apparuit eis;7 Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae,quae apparuit eis;
8 et mittens illos in Bethlehem dixit: “ Ite et interrogatediligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniensadorem eum ”.
8 et mittens illos in Bethlehem dixit: “ Ite et interrogatediligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniensadorem eum ”.
9 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente,antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.9 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente,antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
10 Videntesautem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.10 Videntesautem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11 Et intrantes domum videruntpuerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertisthesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham.11 Et intrantes domum videruntpuerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertisthesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham.
12 Et responsoaccepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt inregionem suam.
12 Et responsoaccepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt inregionem suam.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens:“ Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usquedum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ”.

14 Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum14 Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Dominoper prophetam dicentem:
“ Ex Aegypto vocavi filium meum ”.
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Dominoper prophetam dicentem:
“ Ex Aegypto vocavi filium meum ”.
16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde etmittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius,a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde etmittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius,a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
17 Tunc adimpletumest, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
17 Tunc adimpletumest, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
18 “ Vox in Rama audita est,
ploratus et ululatus multus:
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt ”.
18 “ Vox in Rama audita est,
ploratus et ululatus multus:
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt ”.
19 Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph inAegypto19 Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph inAegypto
20 dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terramIsrael; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri ”.20 dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terramIsrael; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri ”.
21 Qui surgensaccepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
21 Qui surgensaccepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
22 Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuitilluc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae22 Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuitilluc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae
23 et venienshabitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum estper Prophetas: “ Nazaraeus vocabitur ”.
23 et venienshabitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum estper Prophetas: “ Nazaraeus vocabitur ”.