Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Geremia 19


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Haec dicit Dominus: “ Vade et eme lagunculam figuli testeam et accipede senioribus populi et de senioribus sacerdotum1 Hæc dicit Dominus : Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum,
2 et egredere ad vallemBenennom, quae est iuxta introitum portae Fictilium, et praedicabis ibi verba,quae ego loquar ad te,2 et egredere ad vallem filii Ennom, quæ est juxta introitum portæ fictilis : et prædicabis ibi verba quæ ego loquar ad te.
3 et dices: Audite verbum Domini, reges Iudae ethabitatores Ierusalem: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce egoinducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam,tinniant aures eius,3 Et dices : Audite verbum Domini,
reges Juda, et habitatores Jerusalem.
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :
Ecce ego inducam afflictionem super locum istum,
ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus,
4 eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istumet sacrificaverint in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum etreges Iudae; et repleverunt locum istum sanguine innocentium;4 eo quod dereliquerint me,
et alienum fecerint locum istum,
et libaverunt in eo diis alienis quos nescierunt,
ipsi et patres eorum, et reges Juda :
et repleverunt locum istum sanguine innocentum,
5 etaedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal:quae non praecepi nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum.5 et ædificaverunt excelsa Baalim,
ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim :
quæ non præcepi, nec locutus sum,
nec ascenderunt in cor meum.
6 Propterea eccedies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth etvallis Benennom sed vallis Occisionis.6 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et non vocabitur amplius locus iste Topheth,
et vallis filii Ennom,
sed vallis occisionis.
7 Et dissipabo consilium Iudae etIerusalem in loco isto; et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorumet in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibuscaeli et bestiis terrae.7 Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto,
et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum,
et in manu quærentium animas eorum :
et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
8 Et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum;omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et sibilabit super universa plagaeius.8 Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum :
omnis qui præterierit per eam obstupescet,
et sibilabit super universa plaga ejus.
9 Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum; etunusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in quaconcludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum.9 Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum :
et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione,
et in angustia in qua concludent eos inimici eorum,
et qui quærunt animas eorum.
10 Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum,10 Et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum,
11 et dices adeos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum et civitatemistam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari; et inTopheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.11 et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum :
Sic conteram populum istum, et civitatem istam,
sicut conteritur vas figuli,
quod non potest ultra instaurari :
et in Topheth sepelientur,
eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.
12 Sic faciamloco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, ut ponam civitatem istam sicutTopheth;12 Sic faciam loco huic, ait Dominus,
et habitatoribus ejus,
et ponam civitatem istam sicut Topheth.
13 et erunt domus Ierusalem et domus regum Iudae sicut locus Topheth,immundae: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeliet libaverunt libamina diis alienis ”.13 Et erunt domus Jerusalem,
et domus regum Juda,
sicut locus Topheth, immundæ,
omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli,
et libaverunt libamina diis alienis.
14 Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, etstetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum:14 Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum :
15 “ Haec dicitDominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc et superomnes urbes eius universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniaminduraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos ”.
15 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala quæ locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos.