Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Geremia 38


font

1Audivit autem Saphatias fi lius Matthan et Godolias fi lius Phassur etIuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones, quos Ieremiasloquebatur ad omnem populum dicens:2“ Haec dicit Dominus: Quicumque manseritin civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit adChaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet.3Haec dicitDominus: Certe tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, etcapiet eam ”.
4Et dixerunt principes regi: “ Rogamus, ut occidatur homo iste; de industriaenim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, etmanus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec; siquidem homo iste nonquaerit pacem populo huic sed malum ”.5Et dixit rex Sedecias: “ Ecce ipsein manibus vestris est; nequit enim rex vobis quidquam negare ”.6Tuleruntergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii regis, qui erat investibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aquased lutum; descendit itaque Ieremias in caenum.
7Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quodmisissent Ieremiam in lacum; porro rex sedebat in porta Beniamin.8Et egressusest Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens:9“ Domine mirex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiamprophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panesultra in civitate ”.10Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens: “Tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequammoriatur ”.11Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domumregis, in conclave, quod erat sub thesauro, et tulit inde pannos ex vestibusveteribus et scissis et submisit eos ad Ieremiam in lacum per funiculos.12Dixitque Abdemelech Aethiops ad Ieremiam: “ Pone veteres pannos et haec scissasub scapuli et postea funes ”. Fecit ergo Ieremias sic;13et extraxeruntIeremiam funibus et eduxerunt eum de lacu. Mansit autem Ieremias in vestibulocustodiae.14Et misit rex Sedecias et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium,quod erat in domo Domini; et dixit rex ad Ieremiam: “Interrogo ego tesermonem, ne abscondas a me aliquid ”.15Dixit autem Ieremias ad Sedeciam:“ Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? Et si consilium dederotibi, non me audies ”.16Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam dicens: “Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, non occidam te et non tradam te inmanu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam ”.17Et dixit Ieremias adSedeciam: “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si profectus exierisad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendeturigni, et salvus eris tu et domus tua;18si autem non exieris ad principes regisBabylonis, tradetur civitas haec in manu Chaldaeorum, et succendent eam igni, ettu non effugies de manu eorum ”.19Et dixit rex Sedecias ad Ieremiam: “Sollicitus sum propter Iudaeos, qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradarin manus eorum, et illudant mihi ”.20Respondit autem Ieremias: “ Non tetradent; audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit,et vivet anima tua.21Quod si nolueris egredi, iste est sermo, quem ostenditmihi Dominus:22Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Iudae,educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent:
“Seduxerunt te et praevaluerunt adversum te
viri pacifici tui;
demersi sunt in caeno pedes tui,
illi autem recesserunt a te”.
23Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos, et non effugiesmanus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris; et civitatem hanc comburetigni ”.
24Dixit ergo Sedecias ad Ieremiam: “ Nullus sciat verba haec, et nonmorieris.25Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint adte et dixerint tibi: “Indica nobis, quid locutus sis cum rege, ne celes nos,et non te interficiemus, et quid locutus est tecum rex”,26dices ad eos: “Prostraviego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum Ionathan, et ibimorerer” ”.27Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunteum, et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex; etcessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.28Mansit vero Ieremias investibulo custodiae usque ad diem, quo capta est Ierusalem.
Et factum est ut caperetur Ierusalem.