Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Geremia 33


font

1Et factum est verbum Domi ni ad Ieremiam secundo, cum adhuc claususesset in atrio custodiae, dicens:2“ Haec dicit Dominus, qui facturus est id,Dominus, qui formaturus est illud et paraturus, Dominus nomen eius:3Clama adme, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et inaccessibilia, quae nescis.4Quia haec dicit Dominus, Deus Israel, super domos urbis huius et ad domos regisIudae, quae destructae sunt, pro munitionibus et pro gladio5venientium, utdimicent cum Chaldaeis et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi infurore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac propteromnem malitiam eorum.6Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curaboeos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis7et convertam sortem Iudaeet sortem Israel et aedificabo eos sicut a principio.8Et emundabo illos abomni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctisiniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me;9et erit mihiin nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae,quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabunturin universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis.10Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis essedesertum, eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iudae et forisIerusalem, quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absquepecore,11vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, voxdicentium:
“Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus,
quoniam in aeternum misericordia eius”;
et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut aprincipio, dicit Dominus.
12Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homineet absque iumento, et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorumaccubantium gregum.13In civitatibus montuosis et in civitatibus Sephelae et incivitatibus, quae ad austrum sunt, et in terra Beniamin et in circuitu Ierusalemet in civitatibus Iudae adhuc transibunt greges ad manum numerantis, aitDominus.14Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sumad domum Israel et ad domum Iudae.15In diebus illis et in tempore illogerminare faciam David germen iustitiae, et faciet iudicium et iustitiam interra.16In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter;et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra.17Quia haec dicitDominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel;18et de sacerdotibus Levitis non interibit vir a facie mea, qui offeratholocautomata et incendat sacrificium et caedat victimas omnibus diebus ”.19Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:20“ Haec dicit Dominus: Siirritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sitdies et nox in tempore suo,21et pactum meum irritum esse poterit cum Davidservo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitissacerdotibus ministris meis.22Sicuti enumerari non possunt stellae caeli etmetiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministrosmeos ”.
23Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:24“ Numquid non vidistiquid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus,abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens corameis?25Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caeloet terrae non posui,26equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, utnon assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducamenim sortem eorum et miserebor eis ”.