Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Geremia 42


font

1Et accesserunt omnes princi pes bellatorum, scilicet Iohanan filiusCaree et Iezonias filius Osaiae et universum vulgus, a parvo usque ad magnum,2dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “ Cadat oratio nostra in conspectu tuo, etora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelictisumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur;3et annuntiet nobisDominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus ”.4Dixitautem ad eos Ieremias propheta: “ Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrumsecundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabovobis nec celabo vos quidquam ”.5Et illi dixerunt ad Ieremiam: “ SitDominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quomiserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus.6Sive bonum est sive malum,voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene sit nobis, cumaudierimus vocem Domini Dei nostri ”.
7Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam;8vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo,et universum populum a minimo usque ad magnum9et dixit ad eos: “ Haec dicitDominus, Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras inconspectu eius:10Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et nondestruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod fecivobis.11Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis;nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciamet eruam de manu eius;12et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipsemiserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra.13Si autem dixeritis vos: “Non habitabimus in terra ista”, nec audieritisvocem Domini Dei vestri14dicentes: “Nequaquam, sed ad terram Aegyptipergemus, ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem nonsustinebimus et ibi habitabimus”,15propter hoc nunc audite verbum Domini,reliquiae Iudae: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritisfaciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi peregrinemini,16gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti, etfames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.17Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum etperegrinentur ibi, morientur gladio et fame et peste: nullus de eis remanebitnec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos.18Quia haec dicitDominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio measuper habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cumingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et inmaledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum ”.19Verbum Domini super vos, reliquiae Iudae: “ Nolite intrare Aegyptum;scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie,20quia decepistis animasvestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobisad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deusnoster, sic annuntia nobis, et faciemus”.21Et annuntiavi vobis hodie, et nonaudistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos.22Nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco, adquem voluistis intrare et ibi peregrinari ”.