Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Geremia 3


font

1Si dimiserit vir uxorem suam,
et recedens ab eo
duxerit virum alterum,
numquid revertetur ad eam ultra?
Numquid non polluta
et contaminata est terra illa?
Tu autem fornicata es cum amatoribus multis
et reverteris ad me?,
dicit Dominus.
2Leva oculos tuos ad colles et vide,
ubi non prostrata sis.
In viis sedebas exspectans eos
quasi Arabs in solitudine;
et polluisti terram
in fornicationibus tuis et in malitia tua.
3Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum,
et serotinus imber non fuit.
Frons mulieris meretricis facta est tibi;
noluisti erubescere.
4Nonne amodo vocas me: “Pater meus,
dux adulescentiae meae tu es!
5Numquid irascetur in perpetuum
aut perseverabit in finem?”.
Ecce locuta es
et fecisti mala et praevaluisti ”.
6Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: “ Numquid vidisti, quaefecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omniligno frondoso et fornicata est ibi.7Et dixi: “Cum fecerit haec omnia, ad merevertetur”; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda;8et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam etdedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sedabiit et fornicata est etiam ipsa;9et facilitate fornicationis suaecontaminavit terram et moechata est cum lapide et ligno.10Sed in omnibus hisnon est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed inmendacio ”, ait Dominus.11Et dixit Dominus ad me: “ Iustificavit animam suam aversatrix Israelcomparatione praevaricatricis Iudae.12Vade et clama sermones istos contraaquilonem et dices:
Revertere, aversatrix Israel,
ait Dominus,
et non avertam faciem meam a vobis,
quia pius ego sum,
dicit Dominus,
et non irascar in perpetuum.
13Verumtamen scito iniquitatem tuam,
quia in Dominum Deum tuum praevaricata es
et dispersisti vias tuas alienis
sub omni ligno frondoso;
et vocem meam non audistis,
ait Dominus.
14Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominusvester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducamvos in Sion;15et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientiaet doctrina.16Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebusillis, ait Dominus, non dicent ultra: “Arca testamenti Domini”, nequeascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra.17In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eamomnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra postpravitatem cordis sui pessimi.18In diebus illis ibit domus Iudae ad domumIsrael, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatempatribus vestris.19Ego autem dixi:
Quomodo ponam te in filiis
et tribuam tibi terram desiderabilem,
hereditatem praeclarissimam inter gentes?
Et dixi: Patrem vocabitis me
et post me ingredi non cessabitis.
20Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum,
sic contempsistis me, domus Israel ”,
dicit Dominus.
21Vox in collibus audita est,
ploratus et supplicatio filiorum Israel,
quoniam iniquam fecerunt viam suam,
obliti sunt Domini Dei sui.
22“ Convertimini, filii, qui aversi estis a me,
et sanabo aversiones vestras ”.
“ Ecce nos venimus ad te;
tu enim es Dominus Deus noster.
23Vere mendaces erant colles
et tumultus montium;
vere in Domino Deo nostro
salus Israel.
24Confusio comedit laborem patrum nostrorum
ab adulescentia nostra,
greges eorum et armenta eorum,
filios eorum et filias eorum.
25Dormiemus in confusione nostra,
et operiet nos ignominia nostra,
quoniam Domino Deo nostro peccavimus
nos et patres nostri
ab adulescentia nostra usque ad hanc diem
et non audivimus vocem Domini Dei nostri ”.