Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Geremia 27


font

1In principio regni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae factum est verbumistud ad Ieremiam a Domino dicens:2“ Haec dicit Dominus ad me: Fac tibivincula et iuga et pones ea in collo tuo3et mittes ea ad regem Edom et adregem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis inmanu nuntiorum, qui venerunt Ierusalem ad Sedeciam regem Iudae;4et praecipieseis, ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel:Haec dicetis ad dominos vestros:5Ego feci terram et hominem et iumenta, quaesunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna et in brachio meo extento etdedi eam ei, qui placuit in oculis meis.6Et nunc itaque ego dedi omnes terrasistas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agridedi ei, ut serviant illi;7et servient ei omnes gentes et filio eius et filiofilii eius, donec veniat tempus terrae eius etiam ipsius; et servient ei gentesmultae et reges magni.8Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosorregi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regisBabylonis, in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam, aitDominus, donec consumam eos in manu eius.9Vos ergo nolite audire prophetasvestros et divinos et somniatores et augures et maleficos, qui dicunt vobis: “Nonservietis regi Babylonis”,10quia mendacium prophetant vobis, ut longe vosfaciant de terra vestra, et eiciam vos, et pereatis.11Porro gens, quaesubiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei, dimittam eamin terra sua, dicit Dominus, et colet eam et habitabit in ea ”.12Et ad Sedeciam regem Iudae locutus sum secundum omnia verba haec dicens: “Subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et populo eius, etvivetis.13Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicutlocutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis?14Noliteaudire verba prophetarum dicentium vobis: “Non servietis regi Babylonis”,quia mendacium ipsi loquuntur vobis.15Quia non misi eos, ait Dominus, et ipsiprophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam vos et pereatis, tam vos quamprophetae, qui vaticinantur vobis ”.16Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: “ Haec dicitDominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobisdicentes: “Ecce vasa domus Domini revertentur de Babylone nunc cito”.Mendacium enim prophetant vobis.17Nolite ergo audire eos, sed servite regiBabylonis, ut vivatis. Quare datur haec civitas in solitudinem?18Et siprophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut nonveniant vasa, quae derelicta fuerant in domo Domini et in domo regis Iudae et inIerusalem, in Babylonem ”.19Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnaset ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac,20quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Iechoniam filiumIoachim regem Iudae de Ierusalem in Babylonem et omnes optimates Iudae etIerusalem;21quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa, quaederelicta sunt in domo Domini et in domo regis Iudae et Ierusalem:22“InBabylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis eorum, dicitDominus; et afferri faciam ea et restitui in loco isto ”.