Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Geremia 43


font

1Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universossermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illosomnia verba haec,2dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnesviri superbi dicentes ad Ieremiam: “ Mendacium tu loqueris; non misit teDominus Deus noster dicens: “Ne ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini”,3sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manuChaldaeorum, ut interficiant nos et traducant in Babylonem ”.
4Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universuspopulus vocem Domini, ut manerent in terra Iudae.5Sed tollens Iohanan filiusCaree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversifuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarenturin terra Iudae,6viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam,quam reliquerat Nabuzardan princeps satellitum cum Godolia filio Ahicam filiiSaphan, et Ieremiam prophetam et Baruch filium Neriae,7et ingressi sunt terramAegypti, quia non oboedierunt voci Domini; et venerunt usque ad Taphnas.
8Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis dicens:9“ Sume lapidesgrandes in manu tua et absconde eos in caemento, sub pavimento, quod est adportam domus pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudaeis;10et dices adeos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumamNabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapidesistos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos;11veniensque percutietterram Aegypti, quos in mortem, in mortem et, quos in captivitatem, incaptivitatem et, quos in gladium, in gladium;12et succendet ignem in delubrisdeorum Aegypti et comburet ea et captivos ducet illos et excutiet terramAegypti, sicut pastor pediculis excutit pallium suum, et egredietur inde inpace;13et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubradeorum Aegypti comburet igni ”.