Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Geremia 37


font

1Et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim; quemconstituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iudae.2Et nonoboedivit, ipse et servi eius et populus terrae, verbis Domini, quae locutus estin manu Ieremiae prophetae.
3Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiaesacerdotem ad Ieremiam prophetam dicens: “ Ora pro nobis Dominum Deum nostrum”.4Ieremias autem libere ambulabat in medio populi; non enim miserant eum incustodiam carceris.5Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, etaudientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt abIerusalem.6Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam dicens:7“Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad meinterrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium,revertetur in terram suam in Aegyptum;8et redient Chaldaei et bellabunt contracivitatem hanc et capient eam et succendent eam igni.9Haec dicit Dominus:Nolite decipere animas vestras dicentes: “Euntes abibunt et recedent a nobisChaldaei”, quia non abibunt.10Sed et si percusseritis omnem exercitumChaldaeorum, qui proeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliquivulnerati, singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni”.11Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitumpharaonis,12egressus est Ieremias de Ierusalem, ut iret in terram Beniamin etdivideret ibi possessionem in conspectu populi.13Cumque pervenisset ad portamBeniamin, erat ibi custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae;et apprehendit Ieremiam prophetam dicens: “ Ad Chaldaeos profugis ”.14Etrespondit Ieremias: “ Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos ”. Et non audiviteum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes.15Et iratisunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat indomo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant.16Itaque ingressus estIeremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis.17Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua absconditeet dixit: “ Putasne est sermo a Domino? ”. Et dixit Ieremias: “ Est ”;et ait: “In manus regis Babylonis traderis ”.18Et dixit Ieremias ad regemSedeciam: “ Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis mein domum carceris?19Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis etdicebant: “Non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc”?20Nuncergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et neme remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi ”.
21Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae,et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnespanes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae.