123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Clama fortiter, ne cesses;quasi tuba exalta vocem tuamet annuntia populo meo scelera eorumet domui Iacob peccata eorum.
2Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt,quasi gens, quae iustitiam feceritet iudicium Dei sui non dereliquerit.Rogant me iudicia iustitiae,appropinquare Deum volunt.
3“ Quare ieiunavimus, et non aspexisti,humiliavimus animam nostram, et nescisti? ”.Ecce, in die ieiunii vestri agitis negotiaet omnes operarios vestros opprimitis.
4Ecce, ad lites et contentiones ieiunatiset percutitis pugno impie.Nolite ieiunare sicut hodie,ut audiatur in excelso clamor vester.
5Numquid tale est ieiunium, quod elegi,dies, quo homo affligit animam suam?Numquid contorquere quasi iuncum caput suumet saccum et cinerem sternere?Numquid istud vocabis ieiuniumet diem acceptabilem Domino?
6Nonne hoc est ieiunium, quod elegi:dissolvere vincula iniqua,solvere funes iugi,dimittere eos, qui confracti sunt, liberos,et omne iugum dirumpere?
7Nonne frangere esurienti panem tuum,et egenos, vagos inducere in domum?Cum videris nudum, operi eumet carnem tuam ne despexeris.
8Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum,et sanatio tua citius orietur;et anteibit faciem tuam iustitia tua,et gloria Domini colliget te.
9Tunc invocabis, et Dominus exaudiet;clamabis, et dicet: “ Ecce adsum ”.Si abstuleris de medio tui iugumet desieris extendere digitumet loqui iniquitatem;
10si effuderis esurienti animam tuamet animam afflictam satiaveris,orietur in tenebris lux tua,et caligo tua erit sicut meridies.
11Et te ducet Dominus semper,et satiabit in locis aridis animam tuamet ossa tua firmabit;et eris quasi hortus irriguuset sicut fons aquarum,cuius non deficient aquae.
12Et reaedificabit gens tua ruinas antiquas;fundamenta generationis et generationis suscitabis:et vocaberis restitutor ruinarum,instaurator viarum, ut habitentur.
13Si averteris a sabbato pedem tuum,facere negotia tua in die sancto meo,et vocaveris sabbatum deliciaset diem Domino sacrum gloriosum;et glorificaveris eum relinquens vias tuaset negotia tua et sermones tuos,
14tunc delectaberis super Domino;et vehi te faciam super altitudines terraeet cibabo te hereditate Iacob patris tui.Os enim Domini locutum est.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566