Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Isaia 23


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Oraculum Tyri.
Ululate, naves Tharsis,
quia vastatum est refugium vestrum;
cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
1 Oraculum Tyri.
Ululate, naves Tharsis,
quia vastatum est refugium vestrum;
cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
2 Obstupescite, qui habitatis in insula;
negotiatores Sidonis
transfretantes mare repleverunt te.
2 Obstupescite, qui habitatis in insula;
negotiatores Sidonis
transfretantes mare repleverunt te.
3 In aquis multis semen Nili,
messis fluminis fruges eius;
et facta est negotiatio gentium.
3 In aquis multis semen Nili,
messis fluminis fruges eius;
et facta est negotiatio gentium.
4 Erubesce, Sidon, ait enim mare,
fortitudo maris, dicens:
“ Non parturivi et non peperi;
et non enutrivi iuvenes
nec virgines educavi ”.
4 Erubesce, Sidon, ait enim mare,
fortitudo maris, dicens:
“ Non parturivi et non peperi;
et non enutrivi iuvenes
nec virgines educavi ”.
5 Cum auditum fuerit in Aegypto,
dolebunt cum audierint de Tyro.
5 Cum auditum fuerit in Aegypto,
dolebunt cum audierint de Tyro.
6 Transite ad Tharsis,
ululate, qui habitatis in insula.
6 Transite ad Tharsis,
ululate, qui habitatis in insula.
7 Estne vestra haec, quae gloriabatur?
A diebus pristinis antiquitas eius.
Ducebant eam pedes sui longe
ad peregrinandum.
7 Estne vestra haec, quae gloriabatur?
A diebus pristinis antiquitas eius.
Ducebant eam pedes sui longe
ad peregrinandum.
8 Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cuius negotiatores principes,
institores eius incliti terrae?
8 Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cuius negotiatores principes,
institores eius incliti terrae?
9 Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriae
et viles faceret universos inclitos terrae.
9 Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriae
et viles faceret universos inclitos terrae.
10 Excole terram tuam sicut litus Nili,
filia Tharsis, iam non est portus.
10 Excole terram tuam sicut litus Nili,
filia Tharsis, iam non est portus.
11 Manum suam extendit super mare,
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret munimenta eius,
11 Manum suam extendit super mare,
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret munimenta eius,
12 et dixit: “ Non adicies ultra ut glorieris,
violata virgo filia Sidonis;
in Cetthim consurgens transfreta:
ibi quoque non erit requies tibi ”.
12 et dixit: “ Non adicies ultra ut glorieris,
violata virgo filia Sidonis;
in Cetthim consurgens transfreta:
ibi quoque non erit requies tibi ”.
13 Ecce terra Chaldaeorum:
talis populus non fuit;
Assyria fundavit eam pro feris.
Erexerunt turres suas;
suffoderunt domos eius,
posuerunt eam in ruinam.
13 Ecce terra Chaldaeorum:
talis populus non fuit;
Assyria fundavit eam pro feris.
Erexerunt turres suas;
suffoderunt domos eius,
posuerunt eam in ruinam.
14 Ululate, naves Tharsis,
quia devastatum est praesidium vestrum.
14 Ululate, naves Tharsis,
quia devastatum est praesidium vestrum.
15 Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut diesregis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis:15 Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut diesregis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis:
16 “ Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita;
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit ”.
16 “ Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita;
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit ”.
17 Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit admercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciemterrae.17 Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit admercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciemterrae.
18 Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; noncondentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, eritnegotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.
18 Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; noncondentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, eritnegotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.