Isaia 21
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili. | 1 وحي من جهة برية البحر. كزوابع في الجنوب عاصفة يأتي من البرية من ارض مخوفة. |
2 Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci. | 2 قد أعلنت لي رؤيا قاسية الناهب ناهبا والمخرب مخربا. اصعدي يا عيلام. حاصري يا مادي. قد ابطلت كل انينها. |
3 Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem. | 3 لذلك امتلأت حقواي وجعا واخذني مخاض كمخاض الوالدة. تلويت حتى لا اسمع. اندهشت حتى لا انظر. |
4 Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem. | 4 تاه قلبي. بغتني رعب. ليلة لذّتي جعلها لي رعدة. |
5 Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum. | 5 يرتبون المائدة يحرسون الحراسة ياكلون يشربون قوموا ايها الرؤساء امسحوا المجن |
6 Haec enim dixit mihi Dominus: “ Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet. | 6 لانه هكذا قال لي السيد. اذهب اقم الحارس. ليخبر بما يرى. |
7 Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu ”. | 7 فرأى ركابا ازواج فرسان. ركاب حمير. ركاب جمال. فاصغى اصغاء شديدا |
8 Et clamavit speculator: “ Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. | 8 ثم صرخ كأسد ايها السيد انا قائم على المرصد دائما في النهار وانا واقف على المحرس كل الليالي. |
9 Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum ”. Et respondit et dixit: “ Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram ”. | 9 وهوذا ركاب من الرجال. ازواج من الفرسان. فاجاب وقال سقطت سقطت بابل وجميع تماثيل آلهتها المنحوتة كسرها الى الارض. |
10 Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. | 10 يا دياستي وبني بيدري. ما سمعته من رب الجنود اله اسرائيل اخبرتكم به |
11 Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: “ Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? ”. | 11 وحي من جهة دومة. صرخ اليّ صارخ من سعير يا حارس ما من الليل. يا حارس ما من الليل. |
12 Dixit custos: “ Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite ”. | 12 قال الحارس اتى صباح وايضا ليل. ان كنتم تطلبون فاطلبوا. ارجعوا تعالوا |
13 Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim. | 13 وحي من جهة بلاد العرب. في الوعر في بلاد العرب تبيتين يا قوافل الددانيين. |
14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti: | 14 هاتوا ماء لملاقاة العطشان يا سكان ارض تيماء وافوا الهارب بخبزه. |
15 a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii. | 15 فانهم من امام السيوف قد هربوا. من امام السيف المسلول ومن امام القوس المشدودة ومن امام شدة الحرب. |
16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: “ Adhuc anno sicut anni mercennarii, etauferetur omnis gloria Cedar; | 16 فانه هكذا قال لي السيد في مدة سنة كسنة الاجير يفنى كل مجد قيدار |
17 et reliquiae numeri arcuum fortium filiorumCedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ”. | 17 وبقية عدد قسي ابطال بني قيدار تقل لان الرب اله اسرائيل قد تكلم |