Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Sapienza 8


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter
et disponit omnia suaviter.
1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,
et disponit omnia suaviter.

2 Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea
et quaesivi sponsam mihi eam assumere
et amator factus sum formae illius.
2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,
et quæsivi sponsam mihi eam assumere,
et amator factus sum formæ illius.
3 Generositatem suam glorificat contuberniumhabens Dei,
sed et omnium Dominus dilexit illam.
3 Generositatem illius glorificat,
contubernium habens Dei ;
sed et omnium Dominus dilexit illam.
4 Doctrix enim est disciplinae Dei
et electrix operum illius.
4 Doctrix enim est disciplinæ Dei,
et electrix operum illius.
5 Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita,
quid sapientia locupletius,
quae operatur omnia?
5 Et si divitiæ appetuntur in vita,
quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?
6 Si autem sensus operatur,
quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex?
6 Si autem sensus operatur,
quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?
7 Et, si iustitiam quis diligit,
labores huius sunt virtutes:
sobrietatem enim et prudentiam docet,
iustitiam et fortitudinem,
quibus utilius nihil est in vita hominibus.
7 Et si justitiam quis diligit,
labores hujus magnas habent virtutes :
sobrietatem enim et prudentiam docet,
et justitiam, et virtutem,
quibus utilius nihil est in vita hominibus.
8 Et, si multam peritiam desiderat quis,
scit praeterita et futura conicit,
novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum,
signa et monstra scit, antequam fiant,
et eventus momentorum et temporum.
8 Et si multitudinem scientiæ desiderat quis,
scit præterita, et de futuris æstimat ;
scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;
signa et monstra scit antequam fiant,
et eventus temporum et sæculorum.
9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,
sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum
et consolatio sollicitudinum et taedii.
9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,
sciens quoniam mecum communicabit de bonis,
et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas
et honorem apud seniores iuvenis;
10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas,
et honorem apud seniores juvenis ;
11 acutus inveniar in iudicio
et in conspectu potentium admirabilis ero.
11 et acutus inveniar in judicio,
et in conspectu potentium admirabilis ero,
et facies principum mirabuntur me :
12 Tacentem me sustinebunt
et loquentem me respicient
et, sermocinante me plura,
manus ori suo imponent.
12 tacentem me sustinebunt,
et loquentem me respicient,
et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
13 Habebo per hanc immortalitatem
et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.
13 Præterea habebo per hanc immortalitatem,
et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.
14 Disponam populos,
et nationes mihi erunt subditae;
14 Disponam populos,
et nationes mihi erunt subditæ :
15 timebunt me audientes reges horrendi,
in multitudine videbor bonus
et in bello fortis.
15 timebunt me audientes reges horrendi.
In multitudine videbor bonus,
et in bello fortis.
16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa;
non enim habet amaritudinem conversatio illius
nec taedium convictus illius,
sed laetitiam et gaudium.
16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :
non enim habet amaritudinem conversatio illius,
nec tædium convictus illius,
sed lætitiam et gaudium.
17 Haec cogitans apud me
et commemorans in corde meo
quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae,
17 Hæc cogitans apud me
et commemorans in corde meo,
quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,
18 et in amicitia illius delectatio bona,
et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione,
et in certamine loquelae illius sapientia,
et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius,
circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.
18 et in amicitia illius delectatio bona,
et in operibus manuum illius honestas sine defectione,
et in certamine loquelæ illius sapientia,
et præclaritas in communicatione sermonum ipsius :
circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
19 Puer autem eram ingeniosus
et sortitus sum animam bonam;
19 Puer autem eram ingeniosus,
et sortitus sum animam bonam.
20 quin potius, cum essem bonus,
veni in corpus incoinquinatum.
20 Et cum essem magis bonus,
veni ad corpus incoinquinatum.
21 Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det,
C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C
adii Dominum et deprecatus sum illum
et dixi ex toto corde meo:
21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ;
et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum :
adii Dominum, et deprecatus sum illum,
et dixi ex totis præcordiis meis :